On this page
Caput 3
Caput 3
Versus 3
Versus 7
Versus 9
Versus 10
Versus 13
Versus 14
Versus 22
Versus 23
Versus 27
"Noli prohibere benefacere eum qui." Quia supra diligenter legem Domini et consilium observare monuit, et aeternam requiem observantibus promisit: nunc multipliciter, quae observanda sunt, replicat. Primoque ad id, quod intermiserat, rediens, misericordiam proximo exhibendam, et juste, cum illo docet esse vivendum. Deinde et ab inimico cavendum esse praemonet.
Versus 32
"Quia abominatio Domini est omnis illusor." Omnis "illusor," inquit; quia illusor est, qui vel verba Dei, quae novit, implere contemnit, vel eadem perverse intelligendo ac docendo corrumpit. Illusor est et ille, qui promissa ejus, quasi prava, despicit, ac iram districtionis, quasi tolerabilem; spernit. Necnon et ille qui proximorum simplicitati improbus insultat. Ideoque omnem hujusmodi illusorem merito divina abominatur justitia. Bene autem subditur:
"Et cum simplicibus sermocinatio ejus," quia superbi, dum simplicibus illudunt, prudentiores se illis, quos irrident, judicant. Sed horum prudentia, ut Jacobus ait: "terrena est, animalis, diabolica". Sermocinatio autem Domini cum simplicibus est, quia illos sapientiae secretis illustrat, quos terreni fastus ac duplicitatis nihil habere considerat. Unde ait: "Abscondisti haec sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis".
Versus 33
"In domo impii." Ut purpurati divitis, qui in hac vita spiritualibus eguit, et post ad tantam pervenit inopiam, ut nec guttam aquae, quam quaerebat, acciperet, unde: "Qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo, qui in remuneratione audient: Venite, benedicti,", etc. Sed ad litteram saepe contingit eos, qui aliena diripiunt, ad ultimum inopia consumi; at illos qui sua largiuntur, etiam bonis abundare terrenis.