Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 22

Caput 22

Versus 1

"Melius est." Nam si quis mundum universum lucraretur, merito totum contemneret, ut ejus nomen scriberetur in coelis, ejusque memoria inter sanctos atque angelos figeretur aeterna.

"Nomen bonum." Quod fidelium testimonio laudatur, non vulgi imperiti, unde: "Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem!"

"Gratia bona." Quia a bono pro bonis laudatur operibus quis: imo pro collatis ei donis meritorum glorificatur Pater qui in coelis est.

Versus 2

"Dives et pauper." Neque divitem propter divitias honora, neque pro inopia pauperem despice: quia opus sunt divinum, et ad imaginem, et ad opus Dei factum.

Versus 3

"Callidus vidit malum." " Multi ex principibus crediderunt, etc., usque ad et in communibus consequuntur actibus."

Versus 4

"Finis modestiae." " Quia nimirum perfectio virtutum est, etc., usque ad ne poenis forte mereatur subigi."

"Divitiae et gloria." Finis modestiae timor Domini, gloria et vita, quia perfectio virtutum est in hac vita, ut caste timeamus Deum; finis virtutum in futuro, ut divitias promissae haereditatis, regni coelestis gloriam, et vitam recipiamus aeternam.

Versus 6

"Proverbium est." Quo semel est imbuta recens servabit odorem testa diu. Et Graeca narrat historia Alexandrum magnum et moribus et incessu Leonidis paedagogi sui non potuisse carere, et vitiis quibus parvus infectus fuerat.

Versus 8

"Qui seminat iniquitatem." Patet, quia is qui vel verbo vel exemplo docet iniquitatem, sustinebit vindictam. Sed quia sequitur:

"Et virga irae suae." " Illam iniquitatem videtur dicere, etc., usque ad unde: "Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt"."

Versus 13

"Dicet piger," " ad bona opera, etc., usque ad aut, sicut alios justos, consumat tormentis."

Versus 16

"Qui calumniatur." Constat, quia rapaces, et quae pauperibus auferunt, et quae juste videbantur possidere, perdunt, cum in judicio pro his, quae gesserunt, poenas recipiunt.

"Fili mi." " Hucusque titulus parabolarum Salomonis qui supra positus, etc., usque ad et cor apponere ad intelligendum quae sapientes loquantur, praecipiat."

Versus 24

"Noli esse amicus." " Generaliter autem, etc., usque ad incipiant imitari."

"Homini iracundo, neque ambules cum viro." Cuilibet, praecipue Judaeo, qui contra Christum et ejus discipulos vesana mente furebant, a quorum amicitia prohibentur, qui salvari curant: ne eorum vicinia, et ipsi pereant, quod casu Judae fieri posse probatum est.

Versus 26

"Noli esse cum his, qui defigunt manus." " Noli esse cum his, etc., usque ad quo indutus videbaris?"

Versus 28

"Ne transgrediaris." Non transgrediaris terminos Catholicae fidei, quos ab initio statuere doctores.

Versus 29

"Vidisti virum velocem in opere suo? coram." " Quemcunque velocem videris in opere suo, etc., usque ad quorum cavit errorem esse ponendum."

PrevBack to TopNext