Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 28

Caput 28

Versus 1

"Fugit impius." Qui non est fortis, etiam si nullus persequatur, sponte fidem deserit: dum latrociniis, vel perjuriis, aliisque hujusmodi infideli se similem reddit.

"Justus autem quasi leo." " In occursu bestiarum non trepidat, etc., usque ad quem nemo invitus amittit."

Versus 5

"Qui autem requirunt." Omnia animadvertunt electi, id est et futurum discrimen universalis judicii; et quibus operibus requies; et quibus poena retribuatur aeterna.

Versus 10

"Qui decipit justos in via mea," etc. " Qui per doctrinam haereticam decipit amatores justitiae, etc., usque ad exemplum etiam de casu ejus sumunt."

Versus 12

"In exsultatione," etc. " Non de praesentibus, etc., usque ad quod et de paganis, et haereticis, et malis Catholicis potest accipi."

Versus 14

"Beatus homo," etc. Ira judicii tanto districtior portabitur, quanto nunc minus timetur.

Versus 22

"Vir qui festinat ditari," etc. Qui augere opes ambit, peccatum negligit, more avium captus, cum escam terrenam avidus inspicit, quo stranguletur peccati laqueo, non agnoscit: cum quaelibet mundi bona desiderat, quae de futuro damna patiatur ignorat.

Versus 28

"Cum surrexerint impii." Eosdem homines, quos justos dicit, quia justi, creationis ordinem servant: Unde in Job de poenitente: "Respiciet homines, et dicet, Peccavi". Quod est, Respiciet eos, qui naturam humanae creationis custodiunt, et se peccando jumentis assimilatos agnoscunt.

PrevBack to TopNext