Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Versus 1

"Audite, filii." Hinc exhortaturus ad philosophiam, qualiter ipse sapientiam sit a patre edoctus, explicat.

Versus 3

"Nam et ego." Nihil magis ad spem percipiendae sapientiae mentes erigit, quam cum eos, quos in sapientia jam clarescere miramur, aliquando parvulos et indoctos fuisse meminimus.

"Unigenitus coram matre." Quare autem Salomon se "unigenitum coram matre" nominat, quem fratrem uterinum praecessisse Scriptura testatur, nisi quia ille mox natus sine nomine, quasi nunquam esset, de vita decessit?

Versus 4

"Suscipiat," etc. Hujusmodi monita Salomoni a David patre data: qui Verba dierum relegit, invenit.

Versus 5

"Posside." " In omnibus quae possides, etc., usque ad juventam, venditis omnibus, comparavit."

Versus 9

"Dabit capiti." " Patet de Salomone, etc., usque ad et corona insuper vitae in futuro dabitur."

Versus 10

"Audi, fili mi." Expositis his quae a patre acceperat, redit ad docendum auditorem sapientiam, quam coepit.

Versus 11

"Per semitas aequitatis." " Semitae, id est actiones aequitatis, etc., usque ad in viam pacis dirigentur."

Versus 12

"Et currens." Quo amplius et alacrius ad implenda Dei mandata cucurreris, eo minus adversa, quae te impediant timebis. Nam quicunque in prava actione desudant, offendiculum in medio cursu reperiunt, quia extemplo, dum non provident, rapiuntur ad poenam.

Versus 17

"Comedunt panem impietatis." " In actione scelerum, etc., usque ad testatur Scriptura."

Versus 18

"Justorum autem semita." Justorum opera in luce scientiae peraguntur, et aeternam ducunt ad vitam quae est perfecta dies.

Versus 19

"Via impiorum." " Dicit de his, etc.,usque ad quia currens non habebit offendiculum."

Versus 20

"Fili mi, ausculta sermones meos." Auscultandum monet sermonibus suis, et recedendum a cogitationibus pravis.

Versus 23

"Omni custodia serva cor tuum." " Sunt qui recte vivere videntur hominibus, etc., usque ad modus aestimatur vitae."

Versus 24

"Remove a te." Duobus modis sciendum est, ut os tuum ne pravum loquatur aliquid: tua labia ne detractionibus assuescant custodias; et alios quoque, quos huic vitio subditos nosti, ne te corrumpant, fugias.

Versus 25

"Et palpebrae." " Iter justitiae, etc., usque ad meditando praevidere."

Versus 26

"Stabilientur." Ne levitate mentis a proposito bono movearis, unde Apostolus: "Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper".

Versus 27

"Ne declines." " Dextera via bona est, etc., usque ad quod et de caeteris virtutibus et vitiis eodem modo intelligitur."

"Averte pedem tuum." Hoc est, ne huc vel illuc a recto devies, quia virtutes discretionem quaerunt, quarum nimietas omnis in vitio est. Si averteris a malo pedem tuum. Si bona, quae docui, Domino adjuvante, facere studueris, aderit ipse propitius conatibus tuis, ut et nunc recte ingredi, et tunc ad pacem valeas pervenire aeternam.

PrevBack to TopNext