"Fili mi, attende." Hactenus generaliter castigaverat auditorem, hinc sub specie meretricis ab haereticorum nequitia prohibet.
"Inclina aurem." Sapientiae inclinandam aurem, et a meretrice fugiendum, praecipue a fornicaria monet.
Versus 2
"Labia tua." " Labia, etc., usque ad vel turpia faciendo commaculat."
Versus 3
"Favus enim." " Cum in ore haeretico, etc., usque ad veritas a stultis aestimatur."
"Labia meretricis." Patet de meretrice, quia et sermonis suavitatem et formositatem corporis ad capiendos miseros quaerit.
"Oleo guttur." Oleo Spiritus sancti fides catholica consecratur: quo nitidius suum guttur ostentat, qui sua sensa patrum fide anteponit.
Versus 4
"Novissima autem." " Potio absinthii intus amarescit, etc., usque ad quare autem idem gladius "biceps" sit dictus, aperit Dominus cum ait: "Sed eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam"."
Versus 6
"Vagi," etc. " Vagi sunt gressus haereticorum, etc., usque ad quia una eademque cunctis est agnita per totum orbem fidelibus."
Versus 8
"Longe fac." " Apostolus ait, etc., usque ad infirmis auditoribus prodest."
Versus 9
"Ne des," etc. Ne honorem, quo ad imaginem Dei creatus es, immundorum spirituum voluntatibus subdas neque accepta vivendi spatia ad libitum adversarii crudelis expendas.
Versus 10
"Ne forte impleantur extranei." " Ne daemoniorum facta adjuves, etc., usque ad utinam lateret."
Versus 11
"Et gemas," etc. " Ideo te castum custodi, etc., usque ad dicant quae sequuntur."
Versus 12
"Cur detestatus." De haereticis specialiter patet, quia nec veterum patrum nec novorum dictis et exemplis potuerunt ab errore revocari.
Versus 14
"In medio ecclesiae:" " idem est Graece, etc., usque ad alienam ab eis vitam ducere non timuit."
Versus 15
"Bibe aquam." Docet ab haereticis cavendum et custodiae Scripturarum ac lectioni attendendum: scientiam, inquit, quam aliis praedicas, ipse serva, et tui rigatione sermonis infundere.
Versus 16
"Deriventur." Cum ipse servaveris, tunc et aliis praedica, et in magna auditorum amplitudine divina eloquia, juxta uniuscujusque qualitatem, dispensa.
Versus 17
"Habeto," etc. Aquas in plateis dividimus, et tamen soli habemus, quando et exterius late praedicationes fundimus, et tamen per eas laudes humanas non ambimus.
"Nec sint alieni." --Immundi spiritus participes fiunt doctoris, si ejus mentem, vel elatione dum praedicat, vel quolibet vitio corrumpunt.
"Solus" autem "aquas possidet," cum membris Ecclesiae fideliter connexus, ab extraneis se conservat.
Versus 18
"Sit vena." Sit doctrina tua, et quaecunque nascuntur ex ea, in benedictione Ecclesiae; et "laetare cum ea, cui ab adolescentia," id est ex quo credidisti, conjunctus es.
Versus 19
"Cerva charissima." " Vel gratissima, ut quidem codices habent, sancta est Ecclesia, etc., usque ad, contra haereticorum fraudes instruimur."
"Amore," etc. Non uxorio amori insistere docet; sed ne prima vivente aliam ducas, vel meretrici unquam socieris.
Versus 21
"Respicit Dominus." " Non se putent adulteri noctis tenebris, etc., usque ad: "et nox sicut dies illuminabitur.""
Versus 22
"Iniquitates," etc. " Peccator, etc., usque ad quam quo se arctius obligent, agunt."
Versus 23
"Ipse morietur." " Quia de adulteris, etc., usque ad quia disciplinam vitae detestati sunt."