Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Versus 1

"Fili mi." " Litteraliter patet, etc., usque ad teipsum prius necesse est, quae dixeris, custodire."

Versus 3

"Suscita." Non tantum ipse bene vivendo vigilare memento, sed illum, cui praees, a peccati torpore praedicando suscita.

Versus 4

"Ne dederis" " somnum oculis, etc., usque ad sed haec propter mentis taedium digna invectione non corrigit."

Versus 5

"Eruere." " Quasi dicat: Velut damula de manu captantis, etc., usque ad et coelestis vitae pascua merearis intrare."

Versus 6

"Vade ad formicam." " Hinc vacantem hortatur, etc., usque ad de horreo priscae actionis quod recondidit proferre."

Versus 9

"Usquequo, piger, dormies, quando." " Usquequo, piger, dormies in vitiis, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur, et "veniet tibi quasi viator.""

Versus 11

"Egestas, et paupertas." " Patet juxta litteram, etc., usque ad quia improvisa et subitanea."

"Si vero impiger." " Fructus terreni, etc., usque ad quia mercedem laborum indeficientem percipiet."

Versus 12

"Homo apostata." " Dixerat de haeresi et aliis vitiorum generibus, etc., usque ad quod nulla interius radice subsistat."

Versus 16

"Sex sunt." De eodem quam sit odibilis Deo seminando discordiam insinuat.

"Detestatur anima." Secundum consuetudinem hominum loquitur, ut eum valde tales odisse significet, unde in Isaia: "Solemnitates vestras odivit anima mea".

Versus 17

"Oculos," etc. " Enumerat sex capitalia crimina, etc., usque ad qui concordiam fraternae unitatis sciderunt."

Versus 20

"Conserva, fili." Nunc sub adulterae mulieris specie prohibet ab auditione haereseos.

Versus 21

"Liga ea in corde," id est, in cogitatione praecepta Dei fixa tene.

Versus 22

"Cum ambulaveris." " Tanta sit meditatio divinae legis, etc., usque ad: "gradiantur tecum mandata Dei, ut te instruant.""

"Cum dormieris:" in morte custodiant animam tuam, ne rapiat hostis. Cum evigilaveris in resurrectione, loquere cum eis exspectando praemia, quae tibi, si ea servasses, promissa erant.

Versus 25

"Non concupiscat." Patet de adultera, sed haeretici si bene vivere et apte se agere videntur, vide ne seducaris eorum doctrinis.

Versus 28

"Pretium enim scorti." " Brevis voluptas fornicationis, etc., usque ad sed post paululum ardentior redit."

Versus 29

"Nunquid potest homo abscondere ignem." Soli ei conceditur haereticorum libros legere, qui adeo solidatus est in fide catholica, ut verborum dulcedine vel astutia nequeat ab ea separari.

Versus 30

"Non grandis est culpa." " Furtum non ex se, etc., usque ad sed quia Jerusalem plura commisit."

Versus 34

"Quia zelus et furor viri non," etc. " Et de Domino intelligendum est, etc., usque ad sive animam quamque fidelem corrumpere praesumit."

PrevBack to TopNext