Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Versus 1

"Fili mi." Haec periocha eadem quae superior plenius explicat.

Versus 2

"Et legem meam." Tam solerter serva, quae doceo, quasi nil recti sine his aspicias.

Versus 4

"Dic sapientiae, soror." Sapientiam ecclesiasticae doctrinae sororia tibi dilectione conjunge, ut haec te a pollutione servet haeretica, quae a vera castitate Ecclesiae probatur extranea.

Versus 6

"De fenestra." " Patet juxta litteram, etc., usque ad quia deseruit angustam viam quae ducit ad vitam."

Versus 8

"Juxta angulum," quia deflectit a rectitudine; et "prope viam domus illius graditur:" quia a via veritatis declinavit, merito viae domus meretricis vel haeretici appropiat.

Versus 9

"In obscuro advesperascente." Quia jam talis per caecitatem cordis, ad tenebras festinat peccati et damnationis.

Versus 10

"Et ecce mulier occurrit ornatu illi meretricio." " Patent haec cuncta, etc., usque ad spirituali morte perimit."

Versus 11

"Nec valens in domo." Nulla est haeresis, quae primis contenta sit discipulis (hi enim sunt domus ejus), sed semper novos, quos decipiat quaerit.

Versus 13

"Apprehensumque deosculatur juvenem," id est, falsorum verborum blandimentis tentat instabilem.

"Et procaci vultu blanditur, dicens:" " Juxta litteram patet, etc., usque ad nam et Dominus ad discipulos: "Sed venit hora, ut omnis qui interficit vos," etc.."

Versus 16

"Intexui funibus lectulum." " Solent lecti, etc., usque ad per quam haeretica mens sensum doctrinae pestilentis, quasi meretrix thorum facinoris, se texuisse gloriatur."

Versus 17

"Aspersi cubile meum." Promittunt se tales odorem coelestium habere virtutum, quibus sua suorumque corda, velut funibus cubilia venusta, consecrantur, quasi, Christi bonus odor sumus Deo.

Versus 18

"Veni, inebriemur uberibus." Doctrinae sanctae poculis se invicem satiandos jactant haeretici, et virtutum gratia conjungendos, donec eorum gesta lux sequatur aeterna.

Versus 20

"Sacculum pecuniae secum tulit." Gloriam resurrectionis, immortalitatis decus, quo illius patriae cives laetificaret et ditaret.

Versus 26

"Et fortissimi quique interfecti sunt ab ea." " Ut ipse Salomon sapientissimus, etc., usque ad qui negaverit errat."

Versus 27

"Viae inferi domus ejus, penetrantes." Sed de Ecclesia Dominus ait: "Portae inferi non praevalebunt adversus eam".

"Interiora mortis." Obscuriora et arctiora gehennae tormenta, quibus haereticos et fornicatores constat esse mergendos.

PrevBack to TopNext