Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Versus 1

"Nunquid non sapientia," etc. Dominus palam locutus est mundo: et in occulto locutus est nihil. Quid ergo neglecto Evangelio ejus, ad haeresim et lasciviam miseri confluunt?

Versus 2

"In summis," etc. " In monte discipulos simul et turbas docuit, etc, usque ad qui contra eum in occulto loquuntur?"

Versus 4

"O viri, ad vos." Ad viros clamat, id est ad strenuos verbi auditores: in utroque sexu namque feminae, id est, fluxae mentes sapientiae verba percipere nequeunt.

Versus 5

"Intelligite, parvuli," etc. " Manifestum est de Domino, etc., usque ad quos seducere valeat, quaerit."

Versus 7

"Labia mea." " Duo testamenta, etc., usque ad ad praedicandum salutem universum aperta per orbem."

Versus 13

"Arrogantiam." " Arrogantiam et superbiam in eis, etc., usque ad sed juxta auditorum libitum sua verba commutant."

Versus 14

"Meum est consilium." Non se extollat humana praesumptio: plenitudinem virtutum sola Dei sapientia possidet, ab hac humana infirmitas, quidquid habet virtutis, accipit.

Versus 15

"Per me reges." " Reges dicit apostolos, etc., usque ad ait enim: "Sine me nihil potestis facere"."

Versus 17

"Ego diligentes," etc. "Qui diligit me, diligetur a Patre: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum".

"Mane" quippe ad sapientiam "vigilant," qui innovato mentis studio ad Christi visionem attingere satagunt.

Versus 18

"Mecum sunt divitiae." " Opes superbas, opes excelsas dicit, etc., usque ad et promissa ipsius exspectamus in quibus est justitia."

Versus 22

"Dominus possedit me." " Hucusque locutus est parabolice ad Filium, nunc vero quia mentionem fecerat de sapientia, et non dixerat quae esset, et quantae dignitatis, quasi incidenter ostendit et commendat eam secundum utramque naturam, scilicet divinam et humanam, dicit "Dominus," etc. Viae Domini sunt opera, etc., usque ad caro enim ejus propter opera, divinitas ante opera."

Versus 31

"Ludens in orbe." Quia cum tempora et creaturae orbis terrae coepissent, ipse, quod erat, in Patre Filius manebat: hoc ideo, ne quis eum cum creaturis et temporibus esse prohiberet.

Versus 34

"Ad fores." Scripturas, vel doctores; iidem et postes, sine quibus ad vitam, quam pollicetur, non valemus ingredi.

PrevBack to TopNext