Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 129

Psalmus 129

Versus 1

"Canticum graduum." ID. " Undecimus gradus, etc., usque ad ponitur laeta conclusio cum certitudine veniae, ibi, Speret Israel in Domino."

"De profundis." AUG. " Qui sentit se in profundo, etc., usque ad sicut dicit Scriptura: "Peccator, cum venerit in profundum vitiorum, contemnit.""

Versus 3

"Quis sustinebit." ID. "Quia prope omnis humana vita peccatis circumlatratur, omnisque conscientia suis cogitationibus accusatur. Non est castum cor, quod praesumit de justitia sua. Praesumat ergo de Dei misericordia, "Quia apud eum propitiatio,"unde subdit:"

Versus 4

"Quia apud te propitiatio est." Quasi: Qua spe clamas? Quia est in te misericordia quod ita ait: Vel ita junge.

AUG. " Nullus potest sustinere, etc., usque ad una ergo est spes: "Quia apud te propitiatio est," etc., "Propter legem tuam," ID."

"legem" " misericordiae sustinui, etc., usque ad et hanc legem dedisti in ipsa necessitate."

Versus 6

"Matutina." ID. "Speret vigilia matutina, qui non aliud a Deo quam immortalitatem speret."

"A custodia matutina," "etc., usque ad inde in lege caput et cauda hostiae Domino offerebantur."

"Speret Israel in Domino." CASS. "Secunda pars, ubi laeta conclusio: Securus de se, praedicat, ut semper sperent in Domino. Quasi sicut anima speravit, similiter speret Israel."

Versus 8

"Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus." ID. "Hic dixit jam quid sit facturus ille, quem dixit misericordem et copiosum."

PrevBack to TopNext