Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 137

Psalmus 137

Versus 1

"Psalmus ipsi David." CASS. "Captivus, qui fleverat, quasi reaedificata Jerusalem et templo, et quasi concivis illi parti Jerusalem, quae non fuit captiva, id est, angelis, exsultat et laudat primo beneficia sibi data. Ex persona igitur Ecclesiae, quae in superioribus est spe, exspectans ibi esse in re, ait, "confitebor.""

"Confitebor tibi, Domine." Primo, commendat beneficia sibi data: secundo, dicit quomodo haec ad omnes dilatentur, ibi, Confiteantur tibi, Domine, etc.

"In conspectu." AUG. In laudando propono mihi angelos, quibus aequari sicut nunc, ita post, dignitate exspecto. Hi autem in laude Dei nihil aliud proponunt, quam ipsum.

"In conspectu" ergo "angelorum," in ea puritate, qua te conspiciunt angeli, ut in te solo sibi acquiescant, ego "Psallam tibi."

Versus 2

"Super misericordia." ID. " "Universae viae Domini misericordia et veritas:"Non sunt aliae viae, quibus ad nos venit, Non sunt aliae, quibus ad eum veniamus: has Deo reddamus, misericordiam in subveniendo, veritatem in judicando."

"Super omne nomen sanctum tuum." CASS. "Vel super nomen sanctum tuum, cum nobis cultura tua innotuit."

Versus 3

"In anima." Et quia in anima potest fieri carnalis multiplicatio, addit, "virtutem" quasi non aliud in anima peto, nisi virtutem.

Versus 4

"Confiteantur." ID. "Secunda pars, ubi dicit quomodo haec bona ad omnes sint dilatanda. Quasi meo exemplo: "Confiteantur,"etc."

"Omnia verba oris tui." AUG. " Quae modo ubique revelata sunt, et ad omnes gentes missa, etc., usque ad et ita vellere siccato, "audierunt omnia verba," etc."

Versus 5

"Magna est gloria." ID. "Si humiles sunt, hoc amant et cantant, nam si se extulerint, timeant quod sequitur."

Versus 6

"Quoniam excelsus Dominus. Humilia respicit." CASS. "Non est hic humana conditio, ubi humilis despicitur, superbus respicitur; sed Dominus humiles respicit."

"Alta a longe cognoscit." AUG. " Non hoc agit superbus, etc., usque ad lugentes hunc incolatum, unde subditur."

Versus 7

"Si ambulavero in medio tribulationis." Aliter non vivificat, nisi "in medio tribulationis," unde, "Beati qui lugent, vae ridentibus."

"Super iram." ID. "Hoc ipsum, quod irascuntur mihi, tua est in illos animadversio, id est punitio. Est enim eis irasci poena, non tantum culpa. Dum ergo hoc permittis, super omnes vindictae manum extendis."

"Dextera tua." Non habet Deus dexteram vel sinistram, sed dextera Dei dicitur felicitas aeterna, sinistra felicitas temporalis. Aliquando ergo non salvat in sinistra sanctos suos, sed semper salvat eos in dextera.

Versus 8

"Retribuet." AUG. " Quod ego non possum, etc., usque ad in quo princeps mundi peccatum non invenit, quare occideret."

PrevBack to TopNext