"Locum." Stationem fidei retine, ne vincaris: et ne perficias si jam male cogitaveris.
"Qui fodit." Lacum aperuit, et effodit eum: et incidit in foveam quam fecit.
Versus 11
"Si mordeat." HIER. "Quasi, sicut serpens occulte mordens venenum infundit, sic et qui detrahit. Vel, serpens, id est diabolus, mordet in silentio, quando qui, diabolo suadente, peccavit, non vult confiteri."
Versus 19
"In risu faciunt panem et vinum, ut epulentur bibentes." Praedicant, magis ut alliciant quam ut proficiant.
"Pecuniae obediunt omnia," etc. Et sacerdotes in mercede docebant.
Versus 20
"In cogitatione tua," etc. Simpliciter monet, ne vel ira vel levitate majoribus maledicamus, quia saepe eis, etiam cum non timebamus, quae diximus, nuntiantur, etiam si in cubili.