LBP Reader
Text List
Donate
Back to Toc
On this page
Caput 9
Versus 1
Versus 4
Versus 5
Versus 10
Versus 11
Versus 12
Versus 15
Versus 17
How to Cite
"Sunt justi," etc.
"Melior est canis." HIER. "Canis vivus, pauper justus, leo mortuus, potens iniquus, qui nihil secum aufert de mundo."
"Mortui vero." ID. " Quidam asserunt etiam post mortem crescere, etc., usque ad creaturas rationales et promereri."
"Erunt." Id est, valebunt tibi post mortem.
"Bellum." Victorum vel etiam imitatores belli, secundum illud: "Sine me nihil potestis facere."
"Divitias." Bonorum operum.
"Sicut pisces capientur." Haeretici quoque habent sagenam suam missam, et laqueos quibus capiant simplices.
"Vir pauper." Christus, de quo Psalmus: "Ego sum pauper et dolens". Et in quo omnes thesauri sapientiae et scientiae sunt absconditi.
"Per sapientiam suam." Non per potentiam.
"Verba sapientium." HIER. "Qui favorem et plausum non quaerunt, sed salutem audientium: nec clamant ut audiantur, sed cupiunt, ut exaudiantur."
"Inter stultos." Stulti qui non quaerunt proficere, sed laudem sibi acquirere.