Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 18

Caput 18

Versus 1

"Santis autem tuis." RAB. " Israelitae in Aegypto, etc., usque ad in prosperis et in adversis protegit."

Versus 4

"Digni quidem," etc. RAB. " Merito Aegyptii tenebrarum poenam patiebantur, etc., usque ad cujus mysterii ratio in antiquis patribus figurata, et in adventu Christi completa est."

Versus 9

"Absconse enim sacrificabant." RAB. " Populus Israel in Aegypto jussu Domini Pascha celebravit, etc., usque ad sed in abscondito cordis semper Domino sacrificant, unde: "Sacrificium Deo spiritus contribulatus". Et alibi: "In me sunt, Deus, vota tua", etc."

ID. "Memorat Deum percussisse primogenita Aegypti, ubi nec sicut prius simulaverunt Aegyptii, sed palam cogebant exire populum Dei dicentes: "Omnes moriemur"."

Versus 15

"Omnipotens sermo tuus." Filius de quo dicitur: "In principio erat Verbum", etc., hic brachium et dextera nominatur: propter effectivam divinae virtutis potentiam, hic tunc per angeli ministerium judicia sua fecit in primogenitis Aegyptiorum, qui postmodum sanctificavit sibi primogenitos Hebraeos. Nunc quoque per aquam baptismi salvat multitudinem credentium, et interficit multitudinem spiritualium hostium.

Versus 19

"Visiones." RAB. "Hoc divinae bonitatis est, quae peccantes castigat ut abstineant, et poenitentiam agant. Si autem patientia Dei abutuntur, sine excusatione in aeternum punientur."

Versus 20

"Tetigit autem tunc et justos." RAB. " Memorat, etc., usque ad per quos interitum possimus evadere."

Versus 24

"In veste enim poderis." RAB. " Byssum terrae deputant Hebraei, etc., usque ad in figura pontificali, Christum futurum praenoscebat, sed quia viderat carne indutum, non Deum sed hominem purum credidit; unde: "Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent"."

PrevBack to TopNext