Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 19

Caput 19

Versus 1

"Impiis autem," etc. Inimicis populi Dei: vindicta usque ad consummationem supervenit, quia nec vitam nec mores correxerunt, fictis enim argumentis simulabant poenitentiam, et ideo non meruerunt indulgentiam. Unde Pharao cum plagis afflictus, populum Dei se dimissurum promitteret, paululum respirans ad domesticam crudelitatem reversus est, donec in mari Rubro fluctibus submersus est. Persecutores enim Christiani nominis si perstiterint in malitia sua, sentient in poena quantum valeat Dei justitia.

Versus 8

"Videntes tua mirabilia." Sic nos oportet liberatori nostro exsultantes gratias agere dicentes: "Benedic, anima mea, Dominum". Unde Apostolus: "Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite".

Versus 10

"Produxit terra." Nota quod inimicis Dei terra produxit muscas, et fluvius ranas; cultoribus autem Dei terra dedit fructum, et mare carnis alimentum. Dignum est enim, ut fidelibus suis per opera sua nutrimentum, divina procuret providentia. Inimicis vero condignum tormentum per subditam sibi creaturam inferat.

Versus 12

"Juste enim patiebantur." RAB. " Qui antiquos Dei servos, etc., usque ad viam veritatis non agnoscit, et ostium quod Christus est, non invenit."

Versus 17

"In se elementa." Sicut in organo diversi soni ad concordiam melodiae temperamento consentiunt, ita discrepantia elementa servato jure naturae ad Creatoris voluntatem flectuntur: non enim creaturam sibi condidit contrariam, sed per omnia voluntati suae consentaneam.

"Unde aestimari," etc. RAB. " Homines enim et jumenta, etc., usque ad ut appareret quod elementa mundi non suae tantum conditioni, sed Creatoris deservirent voluntati."

Versus 20

"In omnibus enim magnificasti." Misericors et miserator Dominus semper adest fidelibus suis, quos semper protegit et regit: quos aliquando in martyrio purgat. Unde: "Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis". Multae enim tribulationes justorum, et de omnibus his liberavit eos Dominus.

PrevBack to TopNext