Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Versus 1

"Omnis sapientia," etc. RAB. in Eccli., tom. III. "Incipit ab aeterna Dei sapientia, quae Christus est, qui cum Patre est semper ante saecula, secundum illud: "In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum"."

"A Domino Deo est." Quia Christus fons vitae, lux vera, de Patre nascitur, "et omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil" Ibid.. Quisquis hac sapientia caret, in tenebris ambulat, et nescit quo vadat. "Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum; et prudentia carnis, mors".

Versus 2

"Arenam maris et pluviae guttas." RAB. ubi supra "Corporalia spiritualibus comparat, ut ex difficillimis, quod omnino impossibile est, aestimetur. Si enim haec quae in certo numero et mensura, et pondere condita sunt, nemo potest dinumerare; quanto minus sapientiam Dei sine initio et sine fine inenarrabilem inaestimabilem poterit investigare?"

Versus 4

"Prior omnium creata est." Creata secundum humanitatem in consilio Dei patris, scilicet pro salute humani generis praedestinata est incarnari. Notandum autem quod propter unitatem personae aliquando Christus dicitur genitus, aliquando creatus.

Versus 5

"Fons sapientiae." Origo omnis sapientiae a Verbo Dei procedit, quod Deus ex Deo semper cum Patre manet in coelis; sed ingressus mundum per dispensationem humanitatis dedit mandata salutis, unde, "Verba vitae aeternae habes".

Versus 6

"Radix sapientiae." Ostendit neminem posse profunditatem Dei penetrare, vel magnituditudinem bonitatis ejus et misericordiae. Unde ad liberationem et illuminationem humani generis homo fieri dignatus est, unde: "Generationem ejus quis enarrabit" ?

Versus 9

"Ipse creavit illam." Unigeniti scilicet adventum, per Verbum sibi coaeternum cum Spiritu sancto dispensavit: quomodo per Virginis partum ad salutem mundi veniret, et creaturas repararet, et hominem ad agnitionem et dilectionem sui revocaret, dans illi donum Spiritus sancti, ut ejus munere solvetur in aeternum.

Versus 11

"Timor Domini gloria," etc. "Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus cupit nimis. Gloria et divitiae in domo ejus", etc.

"Timor Domini." Duae species sunt timoris. De altera dicitur, "Timor" [non est in charitate] "animae in charitate,", etc. Qui hunc habent propter metum gehennae peccare desinunt, et vitam corrigunt: hic introducit charitatem, sed et foras mittitur. Qui enim sic timet, nondum amat nec desiderat bona, sed cavet mala; sed tamen se corrigit, et bona desiderare incipit. De altera scriptum est, "Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi". Timet enim unusquisque ne amittat bona, et Dei praesentiam, quae in aeternum frui desiderat, de quo dicitur:

Versus 12

"Timor Domini delectabit cor." Hic suavitatem tribuit internam, et in futuro vitam aeternam.

Versus 14

"Dilectio," RAB. " Charitas Dei vera est sapientia, etc., usque ad ipsa in futuro remuneratio erit; unde: "Adimplebis me laetitia cum vultu tuo, delectationes in dextera tua", etc."

Versus 17

"Timor Domini." Sine timore Dei, et observatione mandatorum ejus, nulla religio est; unde: "Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio".

Versus 19

"Timenti Dominum." Qui scilicet timore Dei in fide et doctrina et operatione regulam justitiae servat.

Versus 23

"Et vidit." RAB. "In conspectu ejus sunt omnia, unicuique conservat dignam retributionem."

Versus 25

"Rami." Per sapientiam, divinam habet homo scientiam vitandi malum, et intellectum faciendi bonum, utrumque enim in auditore operatur in fine; unde: "Qui audit me, non confundetur, et qui operantur in me, non peccabunt. Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt". "Initium sapientiae, timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum".

Versus 26

"In thesauris." In legis meditatione utrumque declaratur, quomodo scilicet vitanda sunt mala, et quomodo discenda spiritualis sapientia, et exercenda bona opera, in quibus est religio vera.

"Sapientiae intellectus." Quae prohibet peccata, et carnalia desideria; unde: "Non amat pestilens eum qui se corrigit, nec ad sapientes graditur".

Versus 27

"Timor," etc. Quia per poenitentiam mundat a praeteritis peccatis, vel prohibet a committendis. Quia qui per timorem Dei sese non corrigit, in peccati voraginem cadit.

Versus 30

"Bonus sensus." Unde in Proverbiis, "Labia sapientium custodiunt eos". Et alibi: "Astutus omnia agit cum consilio: qui autem fatuus est aperuit stultitiam". Sapientis ergo hominis est verba tenere, et omnia modeste peragere.

"Enarrabunt sensum." Aequanimiter, non mala pro malis, sed bona pro bonis tribuens.

Versus 33

"Fili, concupiscens sapientiam." Qualiter ad sapientiam pervenias, ipsa sapientia monstrat, quia sine conservatione justitiae, nemo pervenit ad culmen sapientiae, unde Jacobus: "Quis sapiens," inquit, "et disciplinatus inter vos? ostendat conversationem bonam in mansuetudine sapientiae".

Versus 34

"Sapientia enim et disciplina." (RAB). Sicut saepe dictum est, "Timor Domini sapientiae et disciplinae custodia est", cui convenit fides recta, et morum temperantia, quia sine fide impossibile est placere Deo, et bonorum vita semper tranquilla est; unde in Matthaeo: "Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris". Qui enim vere timet Deum, non potest esse sine fide, et operibus bonis, quae replent hominem virtutibus, et Deo acceptabilem faciunt. Unde: "Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et laetitiam. Peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam".

Versus 36

"Duplici corde." Vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis, qui scilicet vult gaudere cum saeculo et regnare cum Christo.

Versus 37

"Hypocrita.." Aliud corde gestans, et aliud opere monstrans. Unde: "Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium".

Versus 38

"Attende in illis," etc. Manifestum est, quod qui sequitur haereticos, animae suae acquirit damnationem, quia in judicio revelabuntur occulta cordium, et reddetur unicuique secundum opera sua, "Disperdet enim Deus omnes qui loquuntur mendacium". Qui abominatur virum sanguinum et dolosum; unde: Attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis. Et alibi: "Veniet Dominus servi illius, et dividet eum; partemque ejus ponet cum hypocritis, ibi erit fletus et stridor dentium".

PrevBack to TopNext