Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Versus 1

"Justorum autem animae." RAB. " In priori capite iniquorum sententia expressa est, etc., usque ad unde: "Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus"."

Versus 7

"Scintillae." Scintilla duo facit, scilicet mutat cito arundinetum, et vindicat.

Versus 8

"Et regnabit Dominus." Cum quo et membra regnabunt. Unde in Daniele: "Regnum et potestas, et magnitudo regni, quae est super coelum, dabitur populo sanctorum Altissimi".

Versus 11

"Sapientiam." RAB. " Possunt haeretici in hac sententia notari, etc., usque ad sed operationem reproborum maledictione aeterna dignum esse ostendit."

Versus 13

"Quoniam felix." ID. " Potest in "sterili" et in "spadone" virginum ordo intelligi, etc., usque ad in voluntate animi, non debilitate corporis."

Versus 18

"In die agnitionis." Id est, judicii, quando electi a judice suo agniti, ad regnum possidendum invitabuntur; mali autem nulla spe restaurationis consolabuntur, sed in aeternum cruciandi a conspectu summi regis expellentur.

PrevBack to TopNext