"O quam pulchra est," etc. RAB. " Vituperatis et haereticis et schismaticis laudat catholicos, etc., usque ad et ideo ait: "Cum claritate," etc."
Versus 2
"Praemium vincens." Praemium datum pro certamine transitorio, quod majus est illis certaminibus et persecutionibus.
Versus 3
"Multigena autem impiorum." Alternatim de catholicis et haereticis loquitur, ut horum laudabilem sapientiam, illorum vituperabilem demonstret versutiam.
"Plantationes." Quoniam μόσχος Graece, vitulus Latine dicitur: μοσκεύματα, quidam non intellexerunt esse plantationes, et vitulamina interpretati sunt: qui error tam multos codices praeoccupavit, ut vix inveniatur aliter scriptum.
Versus 7
"Justus," etc. RAB. " Cum dixisset de malorum interitu, etc., usque ad illi de vita ad mortem aeternam."
Versus 10
"Placens Deo." RAB. " Non ideo tollit Deus, etc., usque ad unde Petrus, "Novit Deus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem judicii cruciandos reservare"."
Versus 12
"Fascinatio." ID. " Notatur hac sententia, etc., usque ad Deus enim eos a malorum societate separavit, ut "absconderet eos in abscondito faciei suae a conturbatione hominum"."
Versus 19
"Disrumpet illos inflatos sine voce," quia erunt inexcusabiles: "quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in pravis cogitationibus suis".