Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Versus 1

"Tunc," etc.

"Lassati sumus," etc. RAB. " Lassati sunt philosophi, etc., usque ad unde dicunt dolentes, "Quid nobis profuit superbia?""

Versus 9

"Tanquam umbra." RAB. " Per "umbram," oblivionem mentis, etc., usque ad quae praecedunt occasum vitae corruptibilis."

ID. " Per "avem," excellentiam, etc., usque ad gementes nulla voce consolationis relevabuntur."

Versus 14

"Talia dixerunt in inferno hi qui." Adhuc quatuor species alias introducit, quibus stultam spem iniquorum demonstrat, qua praesentia mensura tantum putant, vel evadere se impunitos.

Versus 15

"Lanugo est, quae a vento tollitur." Quae ex flore herbarum marcido oriens, carnis fragilitatem exprimit, quae a vento aegritudinis, vel molestia corporis cito tolletur, "quia omnis caro fenum. Et tanquam spuma gracilis." Spuma ex aquis edita super aquam enatat. Hic est appetitus humani favoris, et jactantiae vulgaris, quae procella tentationis vel discussione judicii dissolvitur, vel dispergitur, id est quam vana fuit probatur.

Versus 16

"Justi autem in perpetuum vivent." RAB. " Post peccatorum poenas, etc., usque ad Dei fruentur, in quo totam suam spem posuerunt."

Versus 18

"Accipiet armaturam." RAB. " Creator omnium, etc., usque ad cum resistere non valeant."

Versus 22

"Et ad certum locum." Quacunque necesse est: non enim potest esse confusum, quod est divina sapientia ordinatum.

Versus 23

"Et flumina," id est, persecutionum commotiones, plerumque enim corda pravorum quae praedicatio non emollit, flagellum collectionis frangit.

PrevBack to TopNext