"Melior est sapientia," etc. RAB. " Monet rectores Ecclesiae, etc., usque ad non solum opera, sed cognitiones et voluntates judicabit."
Versus 7
"Exiguo enim conceditur misericordia." His scilicet, qui per ignorantiam, vel fragilitatem, vel necessitatem peccaverunt, et humili poenitentia deleverunt.
"Potentes autem potenter," etc., qui, scilicet, mandata Dei contemnendo, gravia peccata commiserunt, nec poenituerunt. Sicut enim potentiores fuerunt in impietate, fortiora sustinebunt tormenta gehennae. Quamnam ob causam, etc., "usque ad cui autem multum, multum quoque exigetur ab eo."
Versus 8
"Non enim subtrahet personam." Unde: "Non est personarum acceptor Deus, unumquemque juxta vias suas judicat".
Versus 10
"Ad vos ergo reges," etc. Finito sermone ad potentes, et eorum duritia duris sermonibus increpata; ad rectores Ecclesiae exhortationem convertit, et sapientiam miris praeconiis extollit.
Versus 12
"Diligite," etc., "et habebitis disciplinam." Qui diligit sapientiam, servat in moribus disciplinam. Non enim amat sapientiam, qui non servat disciplinam. Unde: "Si diligitis me, mandata mea servate".
Versus 14
"Praeoccupat qui se concupiscunt." Gratis se offerens. Ipse enim est "via, veritas, et vita": per ipsum itur, in ipsum tenditur, ad ipsum pervenitur.
Versus 15
"Assidentem illam," etc. Semper paratam, scilicet auxiliari, unde: "Ecce ego sto ad ostium, et pulso, si quis aperuerit mihi, introibo ad eum et coenabo cum illo, et ipse mecum". In praesenti studendum est sapientiae, et secundum normam disciplinae ejus vivendum.
Versus 22
"Si ergo delectamini." RAB. " Reges admonet, etc., usque ad regni coelestis coronam assequetur."
Versus 25
"Neque cum invidia tabescente." Invidia non communicat sapientiae, quia per invidiam diaboli introivit mors in mundum, et per sapientiam liberatur ab ea genus humanum.
Versus 27
"Ergo accipite." RAB. " Ostensura sapientia, etc., usque ad perfectiores et sanativi et vitales esse dicuntur."