On this page
Caput 2
Caput 2
Versus 1
"Fili, accedens," etc. Demonstravit quid sit vitandum, nunc demonstrat quid sit agendum, dicens: "Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore." Qui enim vult ab illecebris mundi se abstinere, et in Christo pie vivere, persecutionem patitur. Dum enim accingi divino servitio praeparat, bellum diaboli contra se excitat, et dum alia vitia subdit, aliis reluctatur, et divina dispensatione agitur, ut superet et superetur, ne extollatur. Sed quia humilitas et patientia illi necessaria est, sequitur, "Deprime cor tuum, et sustine," etc.
Versus 4
"Patientiam habe." Quasi: "In patientia vestra possidebitis animas vestras", quia scilicet radix et custos omnium virtutum patientia est. Sciendum autem est, quod patientia tribus modis exercetur. A Deo enim flagellamur, sed cavendum est ne murmuremus; a proximo persecutiones, et damna, et contumelias sustinemus, et cavendum est ne mala pro malis retribuamus; ab adversario tentamur, sed prospiciendum est ne ad delectationem peccati vel consensum flectamur, vel pro his praesentia quaeramus, sed futura exspectemus.
Versus 14
"Vae duplici corde," etc. Admonuit, ne quis duplici corde accederet ad Deum; nunc autem dicit, "Vae duplici corde et labiis scelestis." Qui enim prava cogitat, et loquitur, et pravis insistit operibus, nisi poenituerit, in aeternum peribit.
"Duabus viis terram ingredientis" qui facit mala, et sperat bona; vel, qui carnis sectatur opera, et spiritus sanctificationem se arbitratur perficere in timore; vel, quod Dei est opere exhibet, et quod mundi est, cogitatione quaerit. Tales vero inconstantes sunt in omnibus viis suis, quia facile in adversis terrentur, et prosperis irretiuntur.
Versus 18
"Qui timent Dominum, non erunt incredibiles," etc. Alternando de amore et dilectione Dei agit, "quia timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi", "et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum". Qui vero timet Deum, et diligit, et credit Scripturis, servat operando praecepta Dei, et semper meditando quaerit quae beneplacita sunt illi, replebitur ergo sapientia et charitate Dei. "Finis enim praecepti charitas, et qui diligit proximum, legem implevit."
Versus 20
"Qui timent Dominum praeparabunt," etc. Felix anima, quae quotidie mundat cor suum ut suscipiat habitatorem Deum, cujus possessor nullo eget bono, quia omnium bonorum auctorem in se habet. Et quia ad hoc necessaria est mandatorum custodia, et boni operis patientia, qua pervenitur ad agnitionem veritatis, sequitur: "Qui timent Dominum custodiunt mandata illius," etc. Justus in primis accusator est sui. Sicut enim humilitati praemium, sic superbiae restat supplicium; unde Joannes: "Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus". Qui vere sapiens est, verus justitiae cultor est, quia sapientia dictat justitiae normam.