Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

Versus 1

"Judex sapiens," etc. RAB. "Factus est principatus super humerum ejus. Unde: "Vae terrae cujus rex puer est", diabolus, scilicet qui semper diligit novitates, et principes cujus primo mane comedunt, id est, ante diem mortis, dicentes: "Manducemus et bibamus, cras enim moriemur"."

Versus 5

"Super faciem scribae." ID. "Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis, quia vice sua mittit ad praedicandum."

Versus 8

"Regnum a gente." RAB. " Hoc fere omnesetc., usque ad: "auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus"."

Versus 9

"Avaro." Post mutationem regni agit de avaritia, pro qua vis regiminis maxime negligitur: "Radix enim omnium malorum cupiditas". Avaritiam autem superbia comitatur, unde, "Praecipe divitibus non altum sapere" Ibid..

Versus 12

"Et rex hodie est." Potestas et divitiae non possunt prolongare vitam. Positus est terminus qui praeteriri non potest. Jucunditas carnis convertetur in putredinem et foetores, et tandem in vermes. Mystice autem homo, qui in peccatis vivit et non resipiscit, morietur aeterna morte: et diabolum serpentem antiquum et bestias ejus, id est, daemones non evadet.

Versus 14

"Initium superbiae." Non est enim major apostasia quam creaturam a Creatore recedere, quae merito ascribitur superbiae. Superbia enim est si creatura velit aequari Creatori. Haec et diabolo et homini fuit initium perditionis: unde, "Quoniam initium omnis peccati est superbia." Quamvis alibi dicatur: "Radix omnium malorum cupiditas". Non est cupiditas sine superbia, nemo enim superbus nisi cupidus et econverso. De superbia nascuntur haereses, schismata, detractiones, invidia, verbositas, jactantia, contentiones et hujusmodi, quae ex cupiditate procedunt. Gulosos vero, intemperantes, ebriosos, fornicarios et hujusmodi cupiditas facit, quae sine superbia esse non possunt. Caveamus ergo cupiditatem et superbiam, non duo mala, sed unum a quo omnia trahunt initium.

Versus 19

"Terras." RAB. " Quando Jerusalem per Romanos, etc., usque ad deleta est posteritas eorum, et gloria martyrum exaltata est; unde: "Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet"."

Versus 22

"Non est creata." ID. " Vitia non sunt creata, etc., usque ad surgit iracundia, quam virtutis superat constantia."

Versus 23

"Semen hominum honorabitur." Doctores sancti in honore sunt apud bonos, maxime qui timent Dominum: unde, "Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur", etc.

Versus 25

"Gloria divitum," etc. Vere gloria est timere Deum. Qui eum timet, justitiam servat in omnibus: unde, "Nolite in personarum acceptione Jesu fidem habere".

Versus 27

"Magnus est judex." Licet potestas terrena magna sit, timentem Dominum praecellere non valet: timentibus enim Deum, nihil deest, "Divites autem eguerunt et esurierunt", etc.

Versus 28

"Servo sensato." Hoc ad litteram saepe evenit, ut ignobilis genere nobilitatis scientia et fide, nobilibus praeferatur: unde, "Servus sapiens dominabitur filiis stultis". Mystice autem servus ecclesiasticus, qui devote servat religionem Christianam, praeponitur Synagogae; unde, "Major serviet minori." Et, "Jacob dilexi, Esau autem odio habui".

Versus 30

"Melior est." Quasi dicat: Melius est, ut studeas semper in bono opere laborare, unde reddatur tibi merces justitiae, quam ut consumas dies tuos in vanitate, et egeas illo pane, qui de coelo descendit. Qui in timore Dei, et observantia religionis, statuet gloriam suam: unde, "Qui gloriatur, in Domino glorietur".

PrevBack to TopNext