Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

Versus 1

"Non zeles mulierem," etc. RAB. " Docet pudicitiam, etc., usque ad non consentit haereticae pravitati."

Versus 3

"Mulierem multivolam." Haereticorum Synagogam, quae per diversos errores volitat.

Versus 4

"Cum saltatrice ne assiduus sis." Haereticorum turba, quae per diversos errores dissilit, ut quem eloquentiae suae amatorem conspexerit ad se trahat quasi meretrix; unde: "Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum traxit eum", etc.

Versus 5

"Virginem ne conspicias." Averte oculos tuos, ne videant vanitatem: ne libeat videre quae non licet concupiscere. Mystice autem non debemus decorem eloquentiae haereticae amare, nec simulatas virtutes attendere.

Versus 7

"In vicis civitatis," etc. Idem sub alia figura. Vici enim civitatis, haereticorum conventicula sunt: quae se a civitate separant, de qua dicitur: "Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei".

Versus 14

"Ne derelinquas amicum." Major est fiducia ex parte rei cognitae, quam ignotae. Doctrinam quoque sanctorum Patrum non debemus declinare et novellos doctores audire.

Versus 15

"Vinum novum," etc. Novus doctor studere debet, ut sanam doctrinam et operationem firmiter percipiat: et postea sibi et aliis proficiat.

Versus 25

"Linguosus." Haereticus, qui semper contentiosus, et ideo odibilis Deo et hominibus.

PrevBack to TopNext