Caput 11
Caput 11
Versus 1
"Sapientia humiliati exaltabit caput." Sequitur: "Non laudes virum," etc. Quasi: Ne juxta speciem corporis aestimes qualitatem mentis: unde, "Non respicias vultum ejus nec altitudinem staturae ejus, quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis judico". Homo enim videt ea quae patent. Dominus autem intuetur cor. In honoribus mundanis non est superbiendum, quia transit mundus et concupiscentia ejus.
Versus 10
"Fili, ne in multis," etc. Quasi diceret: De superfluis ne sis curiosus, et peccantium pravitati non consentias. Non solum enim qui faciunt mala, sed qui consentiunt facientibus digni sunt morte.
"Fili, ne in multis," etc. Multi sunt actus haereticorum, qui unitatem fidei, et tramitem veritatis non custodiunt, et laborem unum in libris componendis expendunt. Rhetorica et dialectica arte copiosi: nec immunes sunt a dilecto, quia meditatio eorum est in dolo. Unde Ecclesiasticus: "Fili, ne facias multos libros, quibus non est finis." Omnes autem libri divinae Scripturae (quia consentiunt) unus liber sunt: unde, "In capite libri scriptum est de me", etc.