Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

Versus 3

"Non est enim," etc. Gravissimum peccatum est nolle poenitere, nec peccata eleemosynis redimere, sed peccata peccatis addere: unde, "Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eam (Amos, I)". Dubiam et dolosam doctrinam, quam in expositione divinae Scripturae expendunt.

Versus 5

"Da bono," etc. Simile in Tobia legitur: "Panem tuum et vinum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus". Id est pro eo quod peccatores sunt, noli communicare; sicut qui nutriunt histriones, cum esuriant Christi pauperes. Qui autem dat indigenti peccatori, non quia peccator est sed quia homo est, non peccatorem sed justum nutrit: quia culpam non diligit, sed naturam. Si peccatorem et impium haereticum intelligit dum in errore sunt, non est communicandum cum illis: unde, "Nolite sanctum dare canibus".

Versus 8

"Non agnoscetur in bonis amicus." Facilius amicus et inimicus in adversitate probantur, quia multi amici mensae, qui non permanent in die necessitatis. Verus igitur erat amicus qui dicebat: "Quis infirmatur, et ego non infirmor?"

Versus 10

"Non credas inimico." Historice de falsis amicis agit, a quibus cavere debemus. Mystice vero haereticos notat, qui non vere sunt amici, quorum doctrina plena est rubigine erroris, et nequitiae: quorum sermo serpit ut cancer, quamvis fideles et catholicos se fingunt. Non ergo eis obsentiamus, nec potestatem tribuamus, quam significat "dextera:" ne a loco nostro, id est, statu rectae fidei nos dejiciant. Nituntur enim cathedram nostram, id est doctrinam, malitiose subvertere.

Versus 13

"Quis medebitur." Haeretico qui officium doctoris gerit, et dicit se medicum animarum: "Si enim sal infatuatum fuerit, ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras".

Versus 15

"In labiis suis." His sententiis notat eos, qui in corde loquuntur et insidiantur ut interficiant innocentem: qui cum aliquem deceperint, movent caput, plaudunt manu, et laetantur cum male fecerint.

PrevBack to TopNext