On this page
Caput 13
Caput 13
Versus 21
"Si communicabit." Rapacitas lupi cum agni innocentia non convenit, nec avari rabies cum modestia simplicis. Nulla enim communicatio munditiae cum immunditia: "Sicut enim canis revertitur ad vomitum, ita qui iterat stultitiam suam". Nulla ergo parilitas superbi divitis cum humilitate pauperis Christi.
Versus 25
"Dives commotus." Quod de divite et paupere increpat, exsequitur: quia multi sunt qui divitis facta et dicta extollunt: pauci qui doctrinam humilium et virtutem intelligunt. Arrogantes inveniunt praedicatores, humiles vero contemptores. Unde: "Divitiae addunt amicos plurimos, a paupere vero, et hi, quos habuit, separantur".