Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

Versus 1

"Beatus vir," etc. RAB. "Peccando. Hinc Jacobus ait: "Qui in verbo non offendit, perfectus est". Illo, scilicet verbo cujus offensionem humana potest vitare fragilitas."

Versus 3

"Viro cupido et tenaci." Avaritiae pestem describit quae excruciat avarum ne consequatur laboris sui fructum, "Qui thesaurizat et ignorat cui congregabit ea".

Versus 5

"Qui sibi nequam." Haec ad litteram mentem avari et invidi describunt, qui de bonis suis non laetantur. Allegorice vero significant philosophos et haereticos qui sine fide Christi congregant divitias pravi dogmatis, quae nihil proficiunt eis, imo poenam conferunt aeternam.

Versus 7

"Et si bene." ID. " Dixerat nihil esse nequius, etc., usque ad nunc vero idem repetit."

Versus 9

"Insatiabilis oculus." Quia sine fructu bonorum consumit vitam, et sterilem animam gehennae ignibus tradit cruciendam.

Versus 10

"Oculus malus ad mala." Haereticorum oculus semper malis est intentus, et panem coelestem, id est intellectum divinae sapientiae non meretur, et in Scripturae mensa marcescit indigentia.

Versus 11

"Fili, si habes." Hortatur ut, contempta mundi luxuria, bonorum operum oblationes Deo offeramus: quia breve est spatium vitae in quo operari possumus: post mortem enim, quae festinat, non est tempus operandi, sed mercedem recipiendi: Unde, "Operamini dum dies est: venit enim nox, quando jam non licet operari."

Versus 18

"Omnis caro." Sicut fenum in terra vel folium in arbore nascitur, crescit, virescit, siccatur et dejicitur, ita caro nostra nascitur ex progenie parentum, crescit infantia et pueritia, florescit in adolescentia, maturescit in juventute, arescit in senectute, dejicitur in morte.

Versus 22

"Beatus vir," etc. "Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus."

Versus 25

"Statuet casulam." Id est doctoris officium agens, sanae doctrinae opera justitiae conjunget, ut auditores verbo et exemplo instruat.

PrevBack to TopNext