On this page
Caput 16
Caput 16
Versus 5
Versus 16
"Non dicas: A Deo abscondar." Reprehendit eos, qui Deum credunt non curare mortalia: unde Eliphaz, "Quid enim novit Deus? Et quasi per caliginem judicat. Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat". Hinc Paulus ait, "Vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis".
Versus 22
Versus 26
"Distinxit partes illorum." Singularum gentium originem per diversas partes mundi discrevit, ut quaeque gens parentis sui vocabulo denominata proprias sedes possideret. Mystice autem divina sapientia Ecclesiam instituens, per totius orbis partes dilatavit, et in singulis gentibus collocavit: ut in diversis locis diversa nomina vindicaret sibi, unde Joannes in Apocalypsi: "Angelo Smyrnae Ecclesiae scribe", et Pergami et Thyatirae et caeteris.
Versus 29
"Non sis incredibilis verbo illius." Dixit superius, quomodo ab initio Deus in scientia et judicio ordinavit opera sua: nunc interposita sententia auditorem hortatur, ne incredibilis verbo illius a statu rectitudinis flectatur, et ad narrationem redit, ostendens quomodo clementia Dei genus humanum reparavit sic: "Post haec Deus in terram respexit," etc.