Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 17

Caput 17

Versus 1

"Deus creavit." RAB. " Ut sic vivat, sapiat, etc., usque ad ita homo charitatem habeat, ut sit bonus et justus; etc."

Versus 2

"Et secundum se vestivit," etc. Unde: "Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et veritatis sanctitate".

Versus 3

"Et dedit illi potestatem." Quia in hoc quoque factus est homo ad imaginem Dei, quo irrationabilibus ratione antecellit, et ea regit et dominatur in eis, et omnium creatorem agnoscit. Sed quia honorem suum non intellexit, "comparatus est jumentis insipientibus".

Versus 5

"Creavit ex ipso." Sicut de latere Adae dormientis formata est Eva, sic de latere Christi in cruce morientis exivit sanguis et aqua, de quibus formatur Ecclesia.

Versus 9

"Et legem vitae." Naturalem, quam dedit omni homini, ut subjiceretur suo creatori, et bonorum operum in se honorificentiam custodiret. Vel, legem litterae, quam ad correctionem morum, et reparationem naturalis legis, scribi voluit; hoc enim naturalis lex et litteralis insinuat, ut Deum toto corde, tota anima, tota virtute diligamus: et mandata ejus in Dei et proximi dilectione custodiamus.

Versus 13

"Coram illo." RAB. "Unde: "Novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit"."

Versus 14

"Rectorem." Angelos, quibus commisit Deus custodiam singularum gentium! Unde, "Statuit terminos gentium juxta numerum angelorum Dei." Vel, doctores quos ad praedicandum misit.

Versus 21

"Convertere." Ostensa conditione hominis, quomodo scilicet ad imaginem Dei creatus sit, et caeteris praelatus creaturis: hortatur ut post lapsum peccati revertatur ad factorem suum, relinquens errorem, quo semetipsum decepit; et deprecetur Deum pro offensionibus suis, et tota mente refugiat ad divinam misericordiam, spernens idololatriam, et diabolicae servitutis fallaciam. Discat et mandatorum Dei regulam, ut in sorte sanctitatis, qua electus est, permaneat, et in laudibus Altissimi perseveret.

Versus 27

"Confiteberis vivens." RAB. "In praesenti vita, postquam non est tempus operandi, sed praemium recipiendi: Unde, "Currite dum lucem habetis, ne tenebrae vos comprehendant"."

Versus 30

"Quid lucidius sole?" ID. "Ostendit mundi machinam transitoriam esse: nec lux corporalis perpetuo eadem manet; quanto minus vana cogitatio humanae fragilitatis."

PrevBack to TopNext