Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 18

Caput 18

Versus 1

"Qui vivit in aeternum." RAB. " Rerum substantia simul creata est, etc., usque ad magnitudinem virtutis scire vel enarrare: unde, "Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare"."

Versus 5

"Non est minuere." ID. "Nihil de Scripturis sanctis est minuendum, nihil addendum: unde, "Si quis apposuerit ad haec, apponet super illum Deus plagas scriptas in libro isto", etc."

Versus 8

"Centum anni." ID. "Paucitatem dierum nostrorum comparat guttae maris, et calculo arenae: quia ad comparationem aeternae felicitatis nimia est brevitas, et miseria maxima: unde, "Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis"."

Versus 12

"Miseratio hominis." Pauci sunt, qui misereantur proximo: cum misericordia Dei redundat per universum mundum, qui solem suum facit oriri super bonos et malos.

Versus 14

"Excipiens doctrinam." Hortatur eos qui doctrinam Evangelii accipiunt, ut misericordiam proximis impendant: et festinent diem judicii misericordiae operibus praevenire; unde: "Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur".

Versus 15

"Verbi mali." Lingua eucharis gratiosum hominem facit; unde: "Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est".

Versus 16

"Nonne ardorem." Segetes defendit ros ab ardore solis: et verbum bonum largientem a nequitia irascentis; unde: "Sermo durus suscitat rixas, lenis mitigat suscitatas".

Versus 18

"Stultus acriter improperabit." RAB. " In ore stulti jurgia, etc., usque ad polluunt verbo mendaci."

Versus 19

"Para justitiam." Ut videas quid in te Deo placeat vel displaceat, et delicta corrigas.

Versus 20

"Ante judicium." RAB. "Haec monent ut semper parati simus, nec stulta securitate nobis blandiamur: sed in Dei servitute laboremus usque ad finem vitae."

Versus 23

"Ante orationem." Cum stabis ad orandum, dimitte si quid habeas adversus aliquem.

Versus 24

"Memento." Unde: "Justus Dominus, et justitias dilexit: aequitatem vidit vultus ejus".

Versus 25

"Paupertatis." Futurae post hanc vitam, ut facias amicos qui recipiant te in aeterna tabernacula.

Versus 26

"Haec omnia." Ver, aestas, autumnus, hiems, dies et nox, nunquam omnia requiescunt; et tamen omnia aeternitati comparata cito transeunt: et omnia coram oculis Domini certo fine clauduntur. Ipse autem semper idem est, et anni ejus non deficient.

Versus 27

"Homo sapiens." Beatus est homo qui semper est pavidus ut a peccatis suis caveat, et praecepta Domini impleat: Quia "initium sapientiae timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum".

Versus 28

"Invenienti." Id est, cum invenerit, et agnitionem ejus perceperit, ipsa dabit confessionem rectae praedicationis, et studium bonae operationis.

Versus 29

"Sensati." Quasi astuti agnoscunt sapientiam, et sensati in verbis opere demonstrant prudentiam.

Versus 33

"Ne fueris mediocris." Provocat nos ad opera misericordiae. Si enim pigri fuerimus, non modo deerunt nobis solatia temporalia, imo animae nostrae bona futura: quando temporalis eleemosyna remunerabitur mercede aeterna.

PrevBack to TopNext