On this page
Caput 19
Caput 19
Versus 1
Versus 4
"Qui credit," etc. Levitas animi describitur, quae infirma et mutabilis est: unde, "Stultus ut luna mutatur. Qui credit." De charitate dicit Apostolus, "Omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet". Sed ibi perfectio bonae voluntatis, quae semper prompta est ad omne opus bonum. Hic autem Levitas animi describitur, quae statum firmitatis non habet.
Versus 15
"Corripe amicum." Corripere debemus amicos delinquentes cum omni patientia, quia aliquando per ignorantiam, aliquando per negligentiam, aliquando per inobedientiam et contemptum peccant, si forte cum discretione correpti agant poenitentiam, et in futuro habeant diligentiam et cautelam: unde, "Instruite hujusmodi in spiritu lenitatis".