On this page
Caput 20
Caput 20
Versus 16
"Hodie foeneratur," etc. Instabilitatem haereticorum ostendit: quia sensum sui erroris violenter ab auditoribus extorquent, et ideo odibiles sunt Deo et hominibus. Vel, qui de eleemosyna in praesenti retributionem quaerit, odibilem se facit: unde, "Voca pauperes et debiles, caecos, claudos, et beatus eris: quia non habent retribuere tibi. Retribuetur autem tibi in resurrectione justorum".
Versus 27
"Potior fur." Non excusat furem, sed ejus comparatione ingravat mentiendi assiduitatem. Mystice autem fures, sunt Judaei, quibus dicitur, "Qui praedicas non furandum, furaris". Haeretici vero mendaces qui pejores sunt, quia post perceptam baptismi gratiam ad vomitum redierunt, et Spiritui gratiae contumeliam fecerunt.