On this page
Caput 3
Caput 3
Versus 2
"Judicium patris." Dei, "ex quo omnis paternitas in coelo et in terra." Quia ex ipsa sunt omnia. Qui diligit ea, quae fecit, et ut in eo maneant, quo facta sunt, cujus judicium, qui audierit, et praecepta ejus fecerit, salvus erit: cujus mandatum est, ut etiam patri temporali, et matri reverentia exhibeatur; unde: "Honora patrem tuum", etc.; unde sequitur: "Qui honorat patrem suum." Cui Deum honorem constituit, non debet a filiis inhonorari: quia Deus judicio suo exquiret qualiter praeceptum suum servetur.
Versus 15
"Eleemosyna." Scilicet quae peccatum delet. Hostia enim quae pro peccato, peccatum vocatur. Qui autem parentibus, vel caeteris pauperibus miseretur, justitiae praemium recipiet a peccatis absolutus. "Beati misericordes, quoniam", etc. Et alibi: "Feneratur Domino, qui miseretur pauperis.". Hinc Daniel ad Nabuchodonosor: "Consilium meum, o rex, placeat tibi: peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum", si forsitan ignoscat Deus delictis tuis. Hinc Dominus ait: "Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis".