Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 21

Caput 21

Versus 1

"Fili, peccasti," etc. RAB. "Consilium dat, cum peccamus: "Non est enim qui faciat bonum, et non peccet", ne iterum peccemus; sed de praeteritis poenitentiam agamus, deprecantes ut nobis dimittantur."

Versus 2

"Colubri." ID. "Diaboli qui semper colit umbras peccati, et regnat in filiis tenebrarum."

Versus 3

"Dentes leonis," etc. "Adversarius noster diabolus, tanquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret".

Versus 5

"Objurgatio et injuriae," etc. ID. " Concordia minimae res crescunt, etc., usque ad quia veritatem fidei et unitatem pacis abominatur."

Versus 6

"Deprecatio pauperis," etc. Quia judicabit Deus impios, qui affligunt sanctos.

Versus 7

"Correptionem." Id est, judicium sui peccati, quia mentem suam induravit, ne obediret veritati.

Versus 8

"Notus a longe." Manifestatur praesumptio haeretica in lingua temeraria, quae loquitur adversus Deum iniquitatem.

Versus 9

"Qui aedificat domum," etc. Haereticum significat, qui Scripturae testimonia a pravo sensu aliena, ad confirmationem sui erroris congregat. Sed vindicta ultionis justae dissolvetur duritia nefandae actionis; vel tropologice: Avarum raptorem, qui ex alienis rebus auget divitias, et vacuus omnibus bonis in die judicii pro iniquitate sua punietur.

Versus 11

"Via peccantium." Ideo velox malorum interitus, quia via, id est vita illorum plena est doloribus: et duris peccatorum operibus.

Versus 14

"Non erudietur," etc. RAB. " His sententiis confundit, etc., usque ad et ipse immiscuit se infinitis quaestionibus."

Versus 18

"Displicet illi," etc. Unde: "Filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt".

Versus 22

"Compedes in pedibus," etc. ID. "Quia gressibus eorum, quibus incedunt, ruina iniquitatis contradicit, actiones eorum damnando reprehendit."

Versus 23

"Fatuus in risu," etc. Coetus haereticorum plausibili operatione per rhetoricam artem docendo quaerit auditorum favorem. Sancti vero doctores jucunditatem locutione sic intermiscent praedicationi, ut non recedant a tramite veritatis.

Versus 25

"Pes fatui," etc. Quia haeretici auctorum suorum sectam in domicilio scriptorum suorum latitantem student imitari.

Versus 26

"Stultus a fenestra." ID. "Notat haereticorum calliditatem, et catholicorum simplicitatem."

Versus 30

"Dum maledicit." Non quia maledictum dicit diabolum, sed quia quem maledictum novit, non cessat imitari. Dum enim mavult diabolum imitari, quam Christum, jure damnatur.

PrevBack to TopNext