Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 22

Caput 22

Versus 1

"In lapide," etc. RAB. " Quando peccatorum duris Scripturarum sententiis foeditas, etc., usque ad a praedicatoribus improperatur."

Versus 6

"Musica." Eos notat, qui in Ecclesia plausum populi et favorem quaerunt, nec magis compunctionem lacrymarum excitant.

Versus 7

"Qui docet fatuum." Testa multo labore confecta fragilitatem suam non evadit. Fatuus quoque quamvis sollicite erudiatur, vix ad perfectionem perducitur.

Versus 10

"Supra mortuum." ID. " Altera est mors corporis, etc., usque ad mors enim corporis, finis laboris mundani"

Versus 14

"Cum stulto." ID. " Docet cum stultis sermonem non esse protrahendum, etc., usque ad: "Qui enim dixerit ei ave, communicat ejus operibus malignis"."

Versus 17

"Super plumbum." Hinc Salomon ait: "Grave est saxum et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior". Pejus peccat haereticus quam catholicus, in multitudine multorum malorum; vel philosophus qui humana nititur sapientia; vel gentilis, qui non pervenit ad fidem, et ignoranter peccat: unde, "Servus" enim "qui scit voluntatem domini sui, et non facit: vapulabit multis". Qui autem nescit, paucis.

Versus 19

"Loramentum." Ligna justos signant, qui fructum dant in tempore, quorum folia non decidunt: et omnia quae faciunt prosperantur; fundamentum autem aedificii, apostolos vel prophetas, quorum praedicatio Ecclesiam sustinet.

"Loramentum ergo ligneum colligatum fundamento aedificii non dissolvitur:" quia fides passionis Christi in cordibus hominum adjuncta doctrinae apostolorum, indissolubile facit Ecclesiae aedificium.

Versus 21

"Sicut paleae," etc. Unde: Qui audit verba mea, et non facit ea, similis est viro stulto, qui aedificat domum suam super arenam.

Versus 23

"Sicut cor." RAB. " Sicut limpidus paries, etc., usque ad sic cor fatui spernit scelerum recordationem nec poenas timet aeternas."

Versus 25

"Mittens lapidem." Ostendit quid amicum bonum conservet, vel potius alienet.

"Mittens lapidem." Sicut lapidis ictu volatus avium dejicitur, ita convicii verbo vis amicitiae dissolvitur.

Versus 26

"Non desperes." De amicitia ejus, quia agnita correctionis utilitate regreditur ad jus pristinae amicitiae.

Versus 27

"Effugiet amicus." Non rediturus, nec post reconciliationem; unde: Amico reconciliatione credas in aeternum.

Versus 29

"In tempore tribulationis." In adversitate magis probatur amicus. Multi enim amici mensae, et non permanent in die necessitatis.

Versus 30

"Ante ignem," etc. Sicut fumus praecedit ignis incendium, sic dura verba homicidium; unde, "Sermo durus suscitat rixas". Et alibi: "Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio".

Versus 31

"Amicum salutare." Multa bona sunt in amicitia vera: congaudet enim verus amicus in bonis tuis, et contristatur in malis.

Versus 32

"Omnis qui audiet." Id est, qui cognoscit quanta bona sint in amicitia vera, cavebit ne injuria, vel convicio amicum laedat.

PrevBack to TopNext