Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 23

Caput 23

Versus 1

"Domine pater." RAB. "Quasi: Tuo munere defendar a voragine vitiorum."

Versus 2

"Quis superponet." Desiderat in cogitatu suo flagella disciplinae, et in corde doctrinam sapientiae: ne forte per ignorantiam non agnoscat delictorum pericula, et multiplicentur ei crimina, pro quibus cadat in manus adversariorum.

Versus 8

"In vanitate." ID. "Quia illam praeponit amori Dei et desiderio aeternae beatitudinis."

Versus 9

"Jurationi," etc. Vetat juramentum, ne fiat perjurium; unde: "Nolite jurare, neque per coelum neque per terram".

Versus 13

"Dupliciter." ID. "Quia per simulationem celat veritatem, et alios per falsitatem mittit in errorem."

Versus 15

"Est alia loquela." Blasphemia, quae supradictis pejor est: unde oportet ut non inveniatur "in haereditate Jacob," id est, populo Ecclesiae, qui supplantat vitia, et in virtutibus servit Deo.

Versus 17

"Indisciplinatae." Quasi: Disciplinam ne deseras, et indisciplinato ore sermones tuos ne proferas.

Versus 22

"Anima callida." ID. " Haeretici et schismatici ardentem animam habent, etc., usque ad sed virum priorem relinquentes, cum idolis fornicati sunt."

Versus 26

"Tenebrae circumdant." ID. " Qui castitatis virtutem perdit, etc., usque ad cum vultus Domini sit super facientes mala."

Versus 28

"Oculi Domini." Quia illi nihil praeteritum, et nihil futurum est: omnia praesentia sunt.

Versus 30

"Hic in plateis." Adulter libidinosus, de quo superius dictum est, qui quasi equus et mulus lasciviendo discurrit per latam et spatiosam viam, quae ducit ad mortem.

Versus 32

"Sic et mulier." Aequaliter et in viro et in femina damnatur adulterium, et germen hujus copulae abominabile est Deo. Mystice autem haereticorum Synagoga, vel anima haeretica pravitate decepta, abominabilis est Deo, quia relinquit virum priorem, qui sibi eam in baptismate copulavit, et ornamento virtutum decoravit.

Versus 34

"Haec in Ecclesia." Quia ejus perversitas in conventu fidelium, per solertiam doctorum declaratur.

Versus 35

"Et rami." Quia secta illius fundamentum veritatis non habet, fructum bonorum operum gignere non potest.

Versus 38

"Longitudo," etc. Quia in aeterna beatitudine in aeternum permanebunt qui sequuntur Deum.

PrevBack to TopNext