On this page
Caput 24
Caput 24
Versus 18
"Quasi palma." Arbor diuturnus foliis, et suavibus pomis; palma dicta quia victricis manus est ornatus: vel quia in modum humanae palmae ramus expandit, hanc Graeci φοινίκον dicunt, quia Phoenix avis multo tempore vivit. Huic comparatur Ecclesia, quae incurvari ad terrena despiciens, ad, coelestia se sustollit: ut finito agone coelestem palmam suscipiat, et quasi folia diuturna, verba rectae confessionis perpetuo conservat.
Versus 19
"Quasi oliva." Graece ἐλαἴον, fructus scilicet: ἐλαία enim arbor dicitur, succus oleum. Est autem arbor pacis insignis: per hanc Ecclesia signatur, quae campos totius mundi decore illustrat, et speciali gratia per unctionem chrismatis sanctificat.
"Quasi platanus." Platanus ab altitudine dicta, vel quia patula et ampla. Nam πλατός Graeci amplum vocant. Nomen ergo, et formam arboris expressit dicens: Quasi platanus dilatata sum in plateis. Est autem tenerrima, et mollis foliis, et vitibus similis, et Christum significat, qui per membra sua in orbe dilatatur mitis et mansuetus.
Versus 20
"Sicut cinnamomum." Cinnamomum et balsamum aromaticae arbores sunt. Cinnamomum dictum, quia cortex ejus in modum cannae rotundus et gracilis. Gignitur in India et Ethiopia, frutice brevi duorum tantum cubitorum, colore subnigro vel cinereo, tenuissimarum virgarum. Nam quod crassum est despicitur; gracilius vero charius: quod cum frangitur, visibile spiramentum emittit in modum nebulae vel pulveris.
Versus 20
"Quasi myrrha." Myrrha est in Arabia arbor quinque cubitis alta, spinae similis, quam ἄκανθον vocant Graeci, cujus gutta viridis et amara, unde et nomen accepit: quae omnia conveniunt mortificationi carnis, quae amara ad tempus sentitur, sed in spe semper virentis patriae libenter suscipitur. Spinae autem comparatur, quia ut mentem salvet corpus affligit. Gutta sponte manans pretiosior est; elicita corticis vulnere vilior, quia majoris est virtutis corpus sanum (cui arridet copia rerum) mortificare, quam aegrotum, vel paupertate afflictum.
Versus 21
"Quasi storax." ID. " Storax, galbanus, etc., usque ad storax dicta, quia est gutta arboris profluens et congelata, nam Graeci στακτήμ guttam dicunt."
"Ungula." Ungula est quae in Exodo onycha dicitur. Graece enim ὀνύξ, Latine ungula, quia humano ungui assimilatur.
"Gutta." ID. " Gutta quae et ammoniaca dicitur, etc., usque ad quanto virtus virtuti jungitur, tanto incensum sincerius exhibetur."
"Libanus." " Libanus, ut aiunt, arbor est ID.etc., usque ad incisis arboribus lacryma fluit, quia compuncta humilium corda puram Deo orationem emittunt. Libanus in Hebraeo candorem significat: in Graeco, θοῦς. Unde in Canticis, ubi legimus "ad collem thuris", quidam codices habent "ad collem libani. Balsamum non mistum.""