Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 25

Caput 25

Versus 2

"Vir et mulier." RAB. "Unde Paulus, "Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam". Possumus in viro spiritum, in muliere animam accipere, qui si in timore et dilectione Dei consenserint, quidquid petierint fiet eis, unde: "Si duo consenserint ex vobis, fiet illis"."

Versus 3

"Tres species." ID. " Possunt haec ad diabolum transferri, etc., usque ad quia Conditori suo subjici noluit."

Versus 5

"Quae in juventute." Qui in juventute non discit sapientiam, in senectute fructum ejus non habet. Unde, "Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat". "Qui autem meditatur in lege Domini, dabit fructum in tempore suo".

Versus 6

"Quam speciosum." ID. " Canum caput decet, etc., usque ad non licet eis ignorare legis scientiam et sapientiam."

Versus 9

"Novem insuspicabilia," etc. "Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem". Novem ergo sunt insuspicabilia, id est ab omni suspicione falsitatis aliena, quae parit homini fides recta.

Versus 13

"Sapientiam." Quae est malum cavere. Unde, "Et ecce timor Domini ipse est sapientia, et recedere a malo intelligentiam". Hinc est quod unum speciebus virtutum superadditur.

Versus 16

"Timor Dei." RAB. " Quia sicut novenarius imperfectus est, etc., usque ad sed ne te deserat praesentia Dei, quam amplecteris, et in aeternum frui desideras."

Versus 17

"Omnis plaga." Non est major gratia quam vera laetitia mentis, nec major plaga quam tristitia fraudulenti cordis in idololatria vel in haeresi, quia in ejus nequitia omnis malitia est.

Versus 18

"Et omnem plagam." Videt plagam cordis qui intelligit injuriam suae pravitatis, sed non videt, qui per poenitentiam non corrigit.

Versus 22

"Non est caput," etc. RAB. " Nequitia haereticorum comparata, etc., usque ad ideo ejus cohabitatio omnibus noxia est."

Versus 26

"Brevis omnis malitia." Parva est omnis malitia ad comparationem idololatriae et pravitatis haereticae, quia peccant, non per fragilitatem carnis, sed per superbiam mentis.

Versus 30

"Mulier si primatum habeat." " Historice ostendit, quam noxius sit primatus mulieris, etc., usque ad contraria erit viro, id est doctori catholico perversa sentiendo et prava docendo."

PrevBack to TopNext