On this page
Caput 26
Caput 26
Versus 6
"Delaturam civitatis." Insipientia stultorum. Sicut enim bruta animalia nesciunt discernere inter amicum et inimicum, et inter bonum et malum; ita insipientes ignorant distantiam catholicae doctrinae et haereticae, sed veris et falsis doctoribus obediunt aeque. Contra quos dicitur alibi, "Statim eam sequitur quasi bos ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorat quod ad victimam pertrahatur". Sed haereticorum astutia non aperta fronte, sed dolose incautos decipit.
Versus 11
"Mulier ebriosa." Habitum meretricis describit, quae motu corporis et motu oculorum ostentat libidinem. Mystice autem haereticum significat, qui in superbia sensus et facundia verborum fornicationem suam jactat, ut novitatum amatores facilius attrahat prurientes auribus, qui a veritate auditum avertunt et ad fabulas convertuntur.