Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 27

Caput 27

Versus 1

"Propter inopiam," etc., RAB. " Sicut in medio. Hic comparatione, etc., usque ad et in futuro poena aeterna manet."

Versus 5

"Sicut in percussura cribri." ID. " Sicut cribrum, etc., usque ad: "Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum.""

Versus 7

"Sicut rusticatio de ligno." ID. " Unaquaeque arbor, etc., usque ad cultura ergo ligni in fructu manifestat qualitatem ejus."

Versus 8

"Ante sermonem." Quia sermo indicat cogitationem. Quasi dicat: Nemo laudet eum, quem manifestis indiciis non cognovit laude dignum. Potest autem sermo pro bono opere accipi, ut neminem ante probationem bonorum operum laudemus. Unde: "Non laudes ante mortem quemquam."

Versus 13

"In medio." RAB. " Temperantiam et cautelam loquendi docet, etc., usque ad: "Qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum"."

Versus 15

"Loquela," etc. Quia sicut actio eorum bonis contraria: et loquela ad mala dicendum prona, ad audiendum gravis.

Versus 17

"Qui denudat." Ostendit in quo maxime laeditur amicitia, in malo, scilicet proditionis, quae fidem, scilicet perdit, nec amicitiae aequitatem custodit, et ideo dissipat charitatem.

Versus 22

"Quasi caprea." Caprea, capra sylvestris, dicta quasi capiens ardua. Capreae autem ibices vel avices dicuntur, eo quod ad instar avium alta et excelsa teneant: et in sublimibus habitent, ita ut de sublimitate vix humanis obtutibus pateant. Hae si quando adversitatem ferarum, vel hominum praesenserint: de altis cacuminibus sese praecipitantes, suis se cornibus in ramis arborum recipiunt illaesas.

Versus 24

"Denudare autem," etc. RAB. " Proditoris inconstantiam morum ostendit, etc., usque ad: "Homo apostata, vir inutilis graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede," etc.."

Versus 30

"Facienti nequissimum consilium." Quia non prospicit quod veniat dies ejus. Aestimat enim haereticus vel schismaticus, quod melior sit ejus secta quam veritas catholica: unde illudit seipsum.

PrevBack to TopNext