Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 28

Caput 28

Versus 8

"Memorare." RAB. "Qui Deum timet, iram vel furorem compescit, et non obliviscitur testamenti Dei, qui ait: "Dimittite et dimittetur vobis"."

Versus 13

"Certamen." Indiscreta actio: unde, "Noli esse nimium justus, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas." Disciplina ergo immoderata excitat furoris ardorem, et procax loquela effusionem sanguinis.

Versus 19

"Lingua tertia." Haeretica doctrina, quae nec Veteri nec Novo Testamento concordat, et auditorum corda conturbat, et de gente in gentem pergens, seditionem excitat.

Versus 21

"Plaga autem." Pejor est interitus animae quam occidunt haeretici, quam quilibet cruciatus corporis.

Versus 23

"Beatus qui tectus." Beatus, qui non consentit haereticis, et cujus cor eorum eloquentia non subvertit, quia sicut alienus est ab eorum malitia, ita separatur a poena.

Versus 28

"Sepi aures." Postquam malum linguae extirpavit, ad doctrinam auditoris se convertit.

PrevBack to TopNext