Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Versus 1

"Fili, eleemosynam pauperis," etc. RAB. " Quantum eleemosyna valet, etc., usque ad qui ex corde corripit verbis, vel factis."

Versus 3

"Cor inopis," etc. Non est eleemosyna differenda, cum adsit tribuendi facultas; unde: "Ne dicas amico tuo: Vade et revertere, cum cito possis dare". Et alibi: "Qui despicit proximum, peccat: qui miseretur pauperis, beatus erit". Eleemosyna autem facienda est, non ex necessitate, "Hilarem enim datorem diligit Deus". Et alibi: Vidua paupercula plus omnibus misit in gazophylacium, quia non quantitatem muneris pensat Deus, sed devotionem cordis.

Versus 5

"Ab inope ne avertas," etc. Non per iram exasperandus est pauper, sed blanda locutione placandus, "Ira enim viri justitiam Dei non operatur". Et, "Qui obturat aurem ad clamorem pauperis, clamabit, et non exaudiet Dominus". Qui enim potest tribuere, debet: quia munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. Qui autem non potest, sermo bonus est ei super datum optimum. "Qui autem habuerit substantiam mundi: et viderit fratrem suum necesse habentem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo?" Fides enim si non habeat opera, mortua est. Non ergo diligamus lingua et verbo, sed opere et veritate.

Versus 7

"Congregationi pauperum." In his commendatur mansuetudo et humilitas, quia mansuetudo neminem spernit, humilitas se omnibus subjicit. Decet autem Christianum aequalibus et inferioribus affabilem esse et mitem, senioribus humilem; unde: "Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei".

Versus 9

"Libera," etc. RAB. "Sicut largitionem in pauperes eleemosynam esse dixit, sic liberationem inique oppressi misericordiam esse ostendit; unde, "Erue illos qui ducuntur ad mortem.""

Versus 10

"In judicando." RAB. " Nullam eleemosynae speciem, etc., usque ad ita et viduae viri solatium."

Versus 13

"Et qui vigilaverint," etc. "Beatus homo qui audit me, et vigilat ante fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei". Per fores autem potes Scripturas et eorum doctores intelligit.

Versus 15

"Qui serviunt," etc. Qui diligit eum, qui genuit, diliget eum qui natus est ex Deo, et quem diligit Pater, diligit Filius, unde: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et eum diligam. Sed quia "probatio dilectionis exhibitio est operis," sequitur: "Qui audit illam, judicabit gentes." Unde: "Cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel".

Versus 19

"Timorem et metum," etc. Sapientia inhabitans dirigit opera, in variis tentationibus praeparat exercendo et probando ad futurae vitae gaudia, quod hac sententia confirmatur: "Timorem et metum et probationem," etc. Quia tribulatio patientiam operatur, et patientia probationem, probatio vero spem, quod non confundit, quia charitas Dei diffusa est in sanctis per Spiritum sanctum.

Versus 23

"Fili, conserva tempus," etc. Supra commendavit sapientiae donum, nunc ostendit ipsius factum. Quicunque enim servat praecepta sapientiae, cautus est in temporum mutatione, nec deserit viam justitiae in tempore persecutionis et angustiae. Ideo sapientia exhortatur filios, ut conservent tempus, quia tempus omni rei sub coelo: et tempus est belli, et tempus pacis.

Versus 28

"Non abscondas sapientiam tuam," etc. RAB. "Non est abscondenda sapientia his, qui audire volunt. Qui enim abscondit frumentum, maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium; unde: "Negotia, dum venio"."

Versus 30

"Non contradicas." Obediendum est majoribus, si veritati concordant et justitiae, nec aliter, sed pro recta fide, et vera religione, in quibus est animae salus, decertandum est; unde: "Si oculus tuus scandalizat te, erue eum et projice abs te". Et, "Si quis vult venire post me, abneget", etc.

Versus 34

"Noli citatus esse in lingua tua." RAB. " Mors et vita, etc., usque ad scriptum est: "Non in sermone regnum Dei, sed in virtute"."

Versus 35

"Noli esse sicut leo." In Ecclesia sunt haeretici quasi leones, qui per linguae volubilitatem seducunt corda innocentium, et per insolentiam morum conturbant mansuetudinem simplicium.

PrevBack to TopNext