"Qui diligit filium." RAB. "Patres tam carnales quam spirituales monet, ut filios suos diligenter erudiant, ut honeste vivant, ne lasciviendo per aliorum dogmata discurrant."
Versus 8
"Equus indomitus." Equus indomitus in praecipitium vadit; filius indisciplinatus in peccatum ruit. Docet ergo spirituales patres, ut filios suos erudiant et corrigant; ne eis immoderate frena relaxent, ne cadant in turpitudinem vitiorum, et ipsi ignominiam sustineant sempiternam.
Versus 14
"Melior est pauper." Dulcis est somnus operanti, sive multum comedat, sive parum. Saturitas enim divitis non sinit dormire eum.
Versus 15
"Salus animae." Vera salus animae justitia est, cui aurum et argentum non valent comparari, quia non proderunt divitiae in die ultionis. Justitia autem animam liberabit a morte.
Versus 18
"Bona abscondita." RAB. "Contra eos loquitur, qui talentum verbi abscondunt; quorum scientia virtutibus inutilis, sicut epulae mortuis et thesaurus."
Versus 21
"Sicut spado." Non facit ad complexum virginis, sic adoratio idoli, adorantibus incongrua et inutilis.
Versus 23
"Jucunditas cordis." Quia nulla virtus sine ea consistit. "Major autem horum est charitas".
Versus 26
"Minuunt dies," etc. "Viri sanguinum non dimidiabunt dies suos".
ID. "Id est, prosperitatem, quam sibi promittunt, non possunt habere in perpetuum."