On this page
Caput 31
Caput 31
Versus 19
"Utere," etc. Quasi: Sobrietatem dilige, temperanter age, et ne quid nimis, ne in scandalum confusionis incidas. Convenit ergo Christiano ante omnia humilitatem diligere, in lectione Scripturae cautum esse, rectam fidem tenere, modum in scientia servare, et charitatis regulam, ut probatus sit coram Deo et hominibus.