Caput 32
Caput 32
Versus 24
"Fili, sine consilio." Possunt haec de catholico et haeretico accipi. Catholicus enim Deum timens omnia agit doctorum consilio et Scripturarum documento. Haereticus vero propria confidens sapientia, et propriis instat inventionibus: sed cum stultitia ejus apparuerit, per sanctos praedicatores divinis arguetur sententiis