Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Versus 11

"Non ventiles te," etc. RAB. " Levitatem reprehendit, etc., usque ad duplicitas doctrinae eorum, in qua modo vera, modo falsa proferunt, peccatores esse ostendit."

Versus 13

"Esto mansuetus." Bonum est mansuete audire, et suscipere verbum veritatis, et modeste ac prudenter proferre; unde: "Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum et tardus ad iram.". Et paulo post: "In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras" Ibid. In Proverbiis quoque dicitur: "Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est, quam correctio illius".

PrevBack to TopNext