On this page
Caput 6
Caput 6
Versus 14
"Amicus fortis." Amicus amoris consors, cui sic animum tuum applica ut ex duobus unum fiat, cui te tanquam tibi committas, a quo nihil timeas: et nihil inhonestum petas. Non est enim amicitia vectigalis, sed plena decoris; unde: "Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis", etc. Dedit nobis Dominus formam amicitiae quam sequamur, ut faciamus amici voluntatem, aperiamus ei secreta, et ipse nobis; unde: "Vos autem dixi amicos, quia omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis" Ibid..
Versus 33
"Fili, si attenderis." Monet sapientia, ut in divina lege assidue meditemur. Primum hortatur ut discamus; post, ut animam ad hoc applicemus, tandem, ut inclinemus; demum, ut diligentiam ad audiendum adhibeamus. Sic enim sapientia sapientem esse promittit. Necesse est enim, ut qui verae sapientiae, quae Christus est, agnitionem desiderat, primum catholicis magistris se humiliter subdat, et omnes affectus animae suae disciplinae eorum. Dehinc intentionem cordis ab omni pravo desiderio avertens ad audiendum verbum Dei adhibeat diligenter, caveatque ut meditationem legis non pro terrenarum rerum mercede, vel laudis humanae, sed pro ipsius boni amore impendat, ut verae sapientiae fructum percipiat.