On this page
Caput 7
Caput 7
Versus 7
"Non pecces in multitudinem." Qui ratione pollet, et liberi arbitrii potestate praevalet, subditorum insolentia non peccet, sed constanter resistat alienae nequitiae: nec se putet impune peccare, si plurimorum acquiescit voluntati; unde: "Non solum autem qui ea faciunt, sed qui consentiunt facienti", etc.
Versus 19
"Quoniam vindicta carnis," etc. Quia caro peccatorum, quae luxuria defluit, igne inferni et vermibus cruciabitur, ubi vermis non moritur, et ignis non exstinguitur: in "verme" putredo gehennae, in "igne" ardor signatur. Vel "vermis," est sera scelerum poenitentia, quae in tormentis conscientiam peccatorum mordere non cessat, ut ignis sit poena extrinsecus saeviens, vermis autem dolor interius accusans.
Versus 21
"Gratia enim verecundiae." Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Potest per hanc mulierem sapientia intelligi, quae alibi pretiosa margarita dicitur, quam spiritualis negotiator inveniens vendit omnia, et emit eam. Unde: "Vive vitam cum muliere quam dilexisti;" quasi, sapientiam sequere, et scientiam Scripturarum, et quasi conjugem tibi copula.
Versus 35
"Datum brachiorum." Superius pro his quae offeruntur ministris Dei promisit peccatorum purgationem: nunc autem pro eleemosynis veniam et benedictionis gratiam, quia sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccata.
VERS 37.-- "Et mortuo." Ad eleemosynam pertinet sepultura mortuorum, multo magis ergo consolatio vivorum: unde Paulus docet gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Probatio dilectionis exhibitio est operis: unde, "Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo?"