Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Versus 1

"Non litiges cum homine potente." RAB. "Superbo. Unde, "Non respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis": quia inter superbos semper jurgia sunt, servum autem Domini non oportet litigare."

Versus 2

"Locuplete." Qui avaritiae aestibus anhelat. Inde enim oriuntur invidiae, contentiones, et hujusmodi, "Radix enim omnium malorum est cupiditas".

Versus 13

"Non incendas carbones." ID. "Unde Apostolus: "Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis"."

Versus 15

"Noli foenerari." RAB. "Unde: Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui habeto solus."

Versus 17

"Non judices contra judicem." Quasi esto subjectus praepositis et judicibus, qui secundum Deum judicant.

PrevBack to TopNext