Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum divina providentia ad omnia se extendat.

DISTINCTIONIS XXXIX. QVAESTIO VNICA Vtrum diuina prouidentia ad omnia se extendat

ARGVITVR PRO PARTE negatiun. IILla, ad quae se extendit diuina prouidentia, sunt ab ipso Deo intenta, sed sunt quaedam in vniuerso, quae non possunt esse a Deo intenta, sicut mala culpae, ergo saltem ad illa diuina prouidentia non se extendit.

2 Fatum non se extendit ad omnia, sed diuina prouidentia est idem quod fatu, ergo diuina prouidentia non se extendit ad omia Maiorem probo, quia secundum Poetium quarto de Consolatione fatum est indeter. minabilis ordo rerum, constat autem, quoc talis ordo non se extendit ad omnia, quia saltem non ad fortuita, & casualia, quae videntur esse praeter omnem ordinem : Probo etiam minorem, quia dicit D. Pater August. quinto deCiuitate Dei cap. 8. quod fata volenten ducunt, & nolentem trahunt, ducere autem & dirigere nostram voluntatem pertinet ad diuinam prouidentiam proprie; ergo &c

ARGVITVR PRO PARTE affirmatiua. QI essent aliqua, ad quae diuina prouiden Atia non se extenderet illa remanerent inordinata, & per consequens vniuersum non esset connexum, & bene dispositum.

RESPONDEO: In ista quaestione duo sunt videnda

1 An Diuina prouidentia se extendat ad omnia.

2 An Diuina prouidentia sit idem quod fatum.

ARTICVLVS PRIMVS. An ad omnia se extendat diuina prouidentia,

Vantum ad presentem articulum est sciendum, quod prouidentia non videtur esse aliud, quam collatio eorum quae sunt necessaria, vel expedientia ad consecutionem alicuius finis; vnde ista tria videm tur se habere per ordinem, scilicet disposito. prouidentia, & gubernatio; nam ille, qui intendit alique finem, primo disponit ea, quae sunt ad finem in suo debito ordine secundum diuersos gradus, secundario vero prouidet eis conferendo ea, quae sunt necessaria, vel expedientia ad consecutionem dicti finis; tertio vero gubernat ea dirigendo in dictum fi nem, secundum inclinationem quam per dispositionem, & prouidentiam sunt sortita,

Secundum hoc ergo debemus imaginari in proposito, quod Deus disponit, & disposuit omnia quae sunt in vniuerso in debi on ordine secundum diuersos gradus, postea vero contulit eis ea quae sunt necessaria, vel expedientia ad consecutionem sui finis: Vltimo vero gubernat ea dirigendo in suum finem, & inclinationem, quam ex prima dispositone, & diuina prouidentia sunt sortita; Diuina igitur prouidentia ad omnia se extendit, quod etiam potest probari tali ratione. lllius prouidentia ad omnia se extendit, cuius diposito omnia disponit, & cuius gubernatio habet omnia in suum finem dirigit, sed dispositio Dei de omnibus disponit, & eius gubernatio omnia in suum fine dirigere; ergo eius prouidentia ad omnia se extendit. Maior patet ex dictis: Minorem probo, quia oportet dare aliquam vnam causam vuiuersalem disponentem omnia constituendo ea in suo de bito ordine, alio quin vel nullus esset ordo in entibus, vel talis ordo esset a. casu; Haec autem causa vniuersalis non potest esse, nisi Deus, ac per consequens diuina disposito habet omnia disponere in suo ordine. Vlterius oportet etiam dare vnam causam omnia gubernantem, dirigendo ea in suum finem, alioquin entia essent ociosa, & ordo entium otiosus; Hec autem causa vniuersalis solus Deus est: quapropter relinquitur quod eius prouidentia ad omnia se extendat.

Sciendum tamen, quod diuina prouidentia se potest extendere ad aliqua tribus modis; vno modo directe prouidendo de hi quae sunt necessaria ad consecutionem finis, & ista sunt omnia illa, quae per se & directe habent ordinari in finem : secundo modo di uina prouidentia potest se extendere ad aliqua non directe eis prouidendo, sed per ea prouidendo alijs, vtpote, cum tribuit necessaria ad consecutionem finis, non se extendit ad illa necessaria, ita quod illis directe prouideat, sed quia per ea prouidet alijs: Tertio modo se potest extendere ad aliqua, ea quodammodo speciali sub ordine collocando, quod quidem dupliciter potest contingere; nam sunt aliqua, quae indigent quodam speciali modo sub ordine collocari, quia deuiant ab ordine, non quidem secundum naturam suam, sed ex eo quod fiunt praeter intentionem agentis, sicut fortuita, & casualia: Quaedam vero alia sunt, quae deuiant ab ordine secundum suam naturam, sicut mala culpae, quae secundum suam naturam nullo modo sunt ordinabilia, immo potius ordinem corrumpentia; diuina ergo prouidentia se extendit ad vtraque, ea sub ordine collocando.

Primo nanque se extendit ad fortuita, & casualia; nam quamuis talia sint praeter ordinem, prout reducuntur in causas inferiores, ex quarum concursu proueniunt, non tamen sunt praeter ordinem, prout reducuntur in causam superiorem, quae est diuina prouidentia, quae habet connectere causas inferio res taliter contingentes; Et hoc est, quod dicit Doetius quinto de Consolatione, vbi videtur definire casum esse inopinatum euentum ex confluentibus causis in his, quae propter aliquid geruntur, concurrere vero, atque confluere huiusmodi causas facit ordo ille ex ineuitabili connexione procedens, qui de prouidentiae fonte descendens, cuncta suis. locis, temporibusque disponit.

VIterius dico, quod diuina prouidentia collocat sub ordine etiam mala culbae, quia in puniendo malum culpae per iustam poenam facit ipsum bonum per malum culpae eminentius relucere, ac per consequens ex hoc ipso malum culpae sub ordine collocatur, quia ad boni relucentiam ordinatur. Et ista est sententia Sancti Patris Augustini in libro Enchiridion, vbi ait, quod malum culpae ordinatum, & suo loco positum eminentius comendat bona, & ibidem dicit, quod Deus non sineret aliquid mali esse in opere suo, nisi adeo esset potens, & bonus, quod benefaceret etiam de malo. Et haec de praesenti quaesito.

ARTICVLVS SECVNDVS Vtrum diuina prouidentia sit idem quod fatum.

D huius quaesiti euidentiam sciedum est, quod fatum consueuit accipi duobus modis; vno modo, vt est quaedam vis, & quaedam svderum disposito, & hoc modo loquitur de fato Pater Augustinus quinto de Ciuitate Dei cap. secundo, alio modo potest accipi, prout dicit quendam ordinem, & connexionem causarum, sicut loquitur de eodem P. Augustinus in eodem libro capite nono. & hoc modo magis proprie dicitur fatum du nmodo accipiatur talis ordo causarum, vt reducitur in diuinam prouidentiam cuncta ordinantem, & hoc probatur tripliciter.

Primo, quia ordo causarum in diuinam prouidentiam reductus continet etiam ipsam vim svderum.

Secundo, quia fatum dicitur a faris, vel fare, fatur, deficit enim sibi prima persona indicatiui modi, & ideo non videtur esse aliud quam quaedam prolocutio, & manifestatio eius, quod diuina sapientia ordinauit, illud autem, quod diuina sapientia ordinauit, maxime nobis explicatur per connexionem, & ordinem causarum.

Tertio, quia Doetius quarto de Consolatione cum defato loquitur, videtur intendere potissime istum modum, & hoc est quod dicit ibi; siue igitur famulantibus prouidentiae diuinae spiritibus fatum excitetur, seu ratio inseruiente nectatur coelestibus svderum motibus, seu angelica virtute, seu daemonum varia solertia, seu aliquibus eorum, seu omnibus fatalibus texetur &c Ex quib videtur intendere fatum proprie loquendo nil aliud esse, quam quencunque ordinem causarum, prout in diuinam prouidentiam reducitur, siue etiam prout eidem diuinae prouidentiae famulatur,

Quo praemisso apparet fatum non esse idem cum diuina prouidentia; Tum quia diuina prouidentia est in Deo, fatum vero in causis secundis; Tum quia diuina prouidentia est quid immobile; fatum autem mobile, Tum etiam, quia fatum est quaedam pro locutio diuinae prouidentiae, & non e conuerso.

AD RATIONES PRINCIPARES. AD primam dico, quod quamuis mala culpae non sint a Deo intenta, sunt tamen per diuinam omnipotentiam, & bonitatem sub ordine collocata, vt patuit supra¬

Ad secundam dicendum, quod ibi P. Augustinus non loquitur ad mentem propriam, sed secundum intentionem aliorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1