Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Deo conveniat aliquas praedestinare, vel reprobare.

DISTINCTIONIS NL. in QVAESTIOVNICA 33 Vtrum Deo conueniat aliquos predestinare, & aliquos reprobare.

ARGVITVR AD PARTEM negantem. 1QI Deus praedestinaret, vel reprobaret aliquos, sequeretur, quod esset acce¬ ptator personarum, cuius contrarium habetur Actuum secundo ; ergo&c.

2 Sequeretur, quod praedestinatus necessario saluaretur, & reprobatus necessario damnaretur, & per consequens non deberet timere de aliquo peccato, & reprobatus non deberet curare de aliquo merito, quod in eo induceret desperationem; Consequentiam probo, quia non potest poni diuina praedestinatio, & reprobatio, quin ponatur certa, & infallibilis, illud autem quod est certum, & infallibile, est necessarium, & immutabile¬

ARGVITVR AD PARTEM affirmantem. IIVstitia Dei exigit, quod ab eterno Deus praeordinauerit bonos praemiandos, & malos puniendos, huiusmodi autem praeordinatio quantum ad bonos est praedestinatio, & quantum ad malos est reprobatio, & per consequens conuenit sibi aliquos praedestinare, & aliquos reprobare.

RESPONDEO: In ista quaestione duo sunt videnda

1 An Deo conueniat aliquos reprobare, & aliquos praedestinare

2 An praedestinatus necessario, & infallibiliter saluetur, & reprobatus similiter damnetur,.

ARTICVLVS PRIMV An Deus aliquos reprobet, & aliquos praedestinet.

QVantum ad hunc articulum est intelligendum, quod praedestinatio nil aliud est, quam quaedam praedirectio, vel praeordinatio ad finem supernaturalem; Nam quia creatura rationalis non potest per seipsam finem illum supernaturalem attingere, dirigitur, & destinatur ab ipso Deo: Ratio ergo istius directionis, cum sit mere libera ex parte Dei, non potest sumi ab aliquo extrinseco, sed praeexistit in solo Deo, nec est aliud, quam beneplacitum suae voluntatis, qua sibi ab aeterno complacuit aliquibus misereri, conserendo eis media per quae assequantur dictum finem supernaturalem, & ideo merito tale beneplacitum, vel tale propositum vocatum est praedestinatio, quasi aeterna, & raeordinata destinatio ad dictum finem. Ex hoc potest patere in quo differat praedestinatio a prouidentia; videtur nanque differre in tribus, primo enim differt, quia per diuinam prouidentiam fit directio non solum in finem supernaturalem, sed etiam in naturalem: Secundo differt, quia diuina proui¬ dentia ad omnia entia se extendit, vt patuit supra, praedestinatio autem diuina se extendit solum ad creaturas intellectuales, quia illae solae possunt assequi dictum finem; Tertio differt, quia effectus diuinae prouidentiae non est ipsa assequtio finis, sed collatio mediorum necessariorum per quae fit assequutio finis, & hinc est, quod dato, quod sit aliqua creatura non assequens finem, si tamen sunt ei collata media necessaria ad assequendum finem, dicitur ei fuisse prouisum, effectus vero diuinae praedestinationis non solum est collatio mediorum necessariorum ad finem supernaturalem, sed etiam assequtio dictifi- nis. Et ideo creatura intellectualis quaecunque non assequens dictum finem, non dicitur praedestinata, quantumcunque sint eicol lata media necessaria ad dictum finem.

Sciendum circa reprobationem, quod sicut videtur dicere Magister in litera, reprobatio opponitur ipsi praedestinationi, & quita sit apparet; nam sicut praedestinatio est diuinum propositum, quo Deus ab aeterno proposuit conferre gratiam, per cuius gratiae subtractionem excludit reprobum a gloria, & per suae culpae comissionem ipsum ordinat ad poenam. Et ex hoc apparet quod reprobatio dicit aliquid plus quam praescientia; nam quamuis reprobus ratione suae culpae dicatur simpliciter praescitus, quia Deus non est causa suae culpae, sed solum praescius, ratione tamen suae exclusionis a gloria, & damnationis ad poenam dicitur reprobatus a Deo, quia Deus non solum est praescius dictae exclusionis, & damnationis, sed etiam est causa.

His ergo praemissis, cum quaetitur. Vtrum Deo conueniat aliquos reprobare. Dico, quod sic, quod potest probari ex tribus.

Primo ex parte diuinae iustitiae. Decet enim diuinam iustitiam, vt non permittat ma sa impunita, nec aliqua bona irremunerata; hoc autem impletur per effectum diuinae praedestinationis quantum ad premiationem bonorum, & per effectum reprobationis quantum ad reprobationem malorum.

Secundo, hoc etiam apparet ex parte diuinae misericordie, nam in operibus debet relucere diuina misericordia quantum ad pre destinatos; & diuina iustitia quantum ad re- ptobatos.

Tertio hoc idem apparet ex parte diuina prouidentiae, ad quam spectat omnia ordina re, & ordinem vniuersi maxime conseruare, ordo autem, & decor vniuersi maxime consistit in hoc, quod est ordinare mala per iustam poenam, & coronare bona per gloriam, quia malum sic ordinatum per poenam habet praeeminenter comendare ipsum bonum, sicut patuit supra pr P. Aug. & haec de primo

ARTICVLVS SECVNDVS An praedestinatus necessario, & infallibiliter saluetur, & reprobatus necessario, & infallibiliter damnetur.

AD hoc dico, sicut videtur dicere Magister in litera, quod praedestinatus potest accipi dupliciter. Vno modo coniunctim, vt accipiatur totum simul, scilicet iste homo praedestinatus, vt praedestinatus, & isto modo necessario, & infallibiliter saluabitur, quia ista duo praedicata, scilicet esse prae destinatum, & damnatum non possunt simul, & coniunctim conuenire eidem. Alio modo potest accipi iste homo praedestinatus disiunctim, vt si accipiatur absolute, hoc est, secundum quod homo, non includendo hoc praedicatum praedestinatum, & isto modo non necessario, nec infallibiliter saluabitur, immo potest saluari, & non saluari, quen admodum potest praedestinari, & non praedestinari: nam Deus non praedestinauit eum necessario, sed libere, & contingenter; Et ideo debemus imaginari de praedestinatione, quen admodum superius dicebamus de infallibilitate diuinae cognitionis respectu futurorum contingentium: nam sicut infallibilitas diui nae cognitionis non tollit a futuris contingentibus eorum contingentiam, ita certitudo diuinae praedestinationis, & reprobationis non tollit a praedestinatis, & reprobatis eorum liberum arbitrium. Quapropter posse mus arguere ad istam conclusionem, sicut arguebamus ad illam

1 Illa certitudo, quae sic est extrinseca ab ipso praedestinato, vel reprobato, quod nullo modo transit in ipsum, non tollit ab ec suum liberum a bitrium, quod est ad opposita, sed certitudo diuinae praedestinationis, & reprobationis est huiusmodi: nam sic se tenet ex parte praedestinationis, vel reprobationis, quod nullo modo transit in ipsu prae destinatum, vel reprobatum, ergo &c.

2 Illa certitudo, quae non contrariatur potestati liberi arbitrij, quod est ad opposita non tollit quin liberum arbitrium non possit ad opposita, certitudo diuinae praedestinationis est huiusmodi, ergo Maior est nota Minorem probo, quia illa sola certitudo videtur contrariari libero arbitrio, quae prouenit ex determinatione necessitante liberum arbitrium ad alteram parrem, certitudo autem diuinae praedestinationis, & reprobationis non prouenit ex determinatione necessitante liberum arbitrium ad alteram partem, sed ex quodam alio, sicut patebit in sequenti dist.

3 Sicut se habet necessitas diuinae cognitionis ad contingentiam rei cognitae, ita determinata certitudo diuinae praedestinationis ad indeterminationem nostri liberi arbitrij, sed necessitas diuinae cognitionis potest stare cum contingentia rei cognitae, vt supra patuit, ergo determinata certitudo diuinae praedestinationis poterit stare cum indetermi natione nostri liberi arbitrij, & haec de secu do articulo, & de tota quaestione

AD RATIONES PRINCIPALES. D primam dicitur, quod nec praedestinatio, nec reprobatio facit, quod Deus videatur acceptator personarum, quia in prae destinando nulli obligatur, in reprobando nulli iniuriatur: nam sicut neminem praedestinat per obligationem, sed per suam gratiam, ita neminem reprobat, nisi per ipsius reprobati propriam culpam.

Ad secundam dicendum, quod praedestinatus necessario saluabitur, si accipiatur coniunctim, inquantum praedestinatus, eo modo, quo superius est expositum: lsta tamen necessitas non est absoluta, sed conditionata: & ideo non tollit libertatem arbitrij. Sed tamen si accipiatur diuisim, nullo modo est concedendum, quod necessario saluetur, sed solum contingenter.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1